라틴어 문장 검색

Denique quae nobis durata ac spissa videntur, haec magis hamatis inter sese esse necessest et quasi ramosis alte compacta teneri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:15)
sed quod amara vides eadem quae fluvida constant, sudor uti maris est, minime mirabile debet * * * nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis est, sed levibus hamata> admixta doloris corpora.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:22)
nec tamen haec retineri hamata necessust:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:23)
quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti serpentis cauda, procero corpore, utrumque sit libitum in multas partis discidere ferro, omnia iam sorsum cernes ancisa recenti volnere tortari et terram conspargere tabo, ipsam seque retro partem petere ore priorem, volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:12)
hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum, illi, cui suave est, levissima corpora debent contractabiliter caulas intrare palati, at contra quibus est eadem res intus acerba, aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:16)
Nulli telum vibrare vacabat, Dum labat et fixo firmat vestigia pilo, Dum scopulos stirpesque tenent, atque, hoste relicto, Caedunt ense viam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:25)
veluti deserta rigente Aequora natura cessant, pontusque vetustas Oblitus servare vices, non commeat aestu, Non horrore tremit, non solis imagine vibrat Casibus innumeris fixae patuere carinae, Illinc infestae classes et inertia tonsis Aequora moturae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:33)
Hunc aut tortilibus vibrata phalarica nervis Obruat, aut vasti muralia pondera saxi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:53)
Vibrant tela manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:40)
coelumque tremens cum lancea transit, Dicere non fallar, quo sit vibrata lacerto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:41)
Stat sortifer istic Iupiter, ut memorant, sed non aut fulmina vibrans, Aut similis nostro, sed tortis cornibus Ammon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:2)
illis e faucibus angues Stridula fuderunt vibratis sibila linguis, Femineae qui more comae per terga soluti, Ipsa flagellabant gaudentis colla Medusae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:4)
Quos habuit vultus hamati vulnere ferri Caesa caput Gorgon!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:29)
Nec crassum dominus leget volumen, Nec de Gadibus inprobis puellae Vibrabunt sine fine prurientes Lascivos docili tremore lumbos;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII9)
alii 'coruscis' tremulis vel vibrantibus accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1644)

SEARCH

MENU NAVIGATION