라틴어 문장 검색

ideo 'prius haustu sparsus aquarum'. 'ore fave' cum religione ac silentio accede:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2302)
ore fove ipsos haustus scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2307)
"Ipsum credo docuisse sanguinis foedere coniurare Catilinam, et Bellonam sacrum suum haustu humani cruoris imbuere, et comitialem morbum hominis sanguine, id est morbo graviore sanare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:10)
ita dum interruptum credas nimbum volvier, dum quod sublime ventis expulsum rapi saxum aut procellis, vel globosos turbines existere ictos undis concursantibus - nisi quas terrestres pontus strages conciet aut forte Triton fuscina evertens specus subter radices penitus undanti in freto molem ex profundo saxeam ad caelum eruit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:4)
Huius modi igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi faciliorque erit ut albam esse nivem probet quam erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat, sed sibi, quia sciret aquam nigram esse under illa concreta esset, albam ipsam esse ne videri quidem, et quaecumque res eum sic attinget ut sit visum illud probabile neque ulla re impeditum, movebitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 134:4)
ergo hoc Terentius a philosophia sumptum cum tam commode dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et constantius sentiemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:11)
Mox flumina montibus altis undabant modo nata, sed haec quoque - iussa putares - stabant,et vincta fluctus stupuere ruina, et paulo ante lues iam concidenda iacebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:4)
Ipsa dies ideo nos grato perluit haustu, quod permutatis hora recurrit equis.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 4:3)
A te decurrit ad meos haustus liquor.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et agnus.7)
saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권146)
utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti, accipe nunc inquit nostri quoque sanguinis haustus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:8)
Haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor accepisse simul:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:18)
Pro te, fortissime, vota publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:13)
Interea totiens haustum cratera repleri sponte sua per seque vident succrescere vina:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 68:1)
tibi munera matris contingent fletus peregrinaeque haustus harenae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION