라틴어 문장 검색

vel concubina Corydonis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 102)
et dixit moriens te n. h. i. s. commendat munus et ex eo, quod ei hereditarium datum est, et ex eo quod invidiam me- ruit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 381)
quod usu memoria patrum venit, ut paterfamilias, qui ex Hispania Romam venisset, cum uxorem praegnantem in provincia reliquisset, Romae alteram duxisset neque nuntium priori remisisset, mortuusque esset intestato et ex utraque filius natus esset, mediocrisne res in contentionem adducta est, cum quaereretur de duobus civium capitibus et de puero, qui ex posteriore natus erat, et de eius matre, quae, si iudicaretur certis quibusdam verbis, non novis nuptiis fieri cum superiore divortium, in concubinae locum duceretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 183:4)
Hanc hoc biennio consul evertes, eritque cognomen id tibi per te partum, quod habes adhuc a nobis hereditarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 2:3)
Flavius noster de controversia quam habet cum Dyrrhachinis hereditariam sumpsit te iudicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 6 6:1)
Cum eo tu voluntariam societatem coibas qui te in hereditaria societate fraudarat, et eum iudicio tuo comprobabas quem spoliatum fama fortunisque omnibus arbitrabare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 1:9)
excipiunt servi fideliores, concubinae cum ululatu et clamore concurrunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 3:2)
Miraris quod Hermes libertus meus hereditarios agros, quos ego iusseram proscribi, non exspectata auctione pro meo quincunce ex septingentis milibus Corelliae addixerit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 1:1)
nec aliae species erunt, etiamsi unus a duobus dumtaxat eandem rem atque ex eadem causa petet aut duo ab uno aut plures a pluribus, quod accidere in hereditariis litibus interim scimus, quia quamvis in multis personis causa tamen una est, nisi si condicio personarum quaestiones variaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 300:1)
procurator alicuius pecuniam petit ex fenore hereditario:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 25:1)
Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit Iugurthamque filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 5장9)
praeterea Dabar, Massugradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno genere impar--nam pater eius ex concubina ortus erat--, Mauro ob ingeni multa bona carus acceptusque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 108장2)
Harpasten, uxoris meae fatuam, scis hereditarium onus in domo mea remansisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 2:1)
Pompeium si hereditariae extulissent imagines nemo Magnum dixisset.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 3:4)
studia, hereditarium et paternum bonum, surdas aures irrito et vix ad brevem occupationem proficiente solacio transeunt;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION