라틴어 문장 검색

cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad Sycurium, sicut ante dictum est, stativa haberet, frumento undique circa ex agris convecto, ad vastandum Pheraeorum agrum misit, ratus ad iuvandas sociorum urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 609:1)
ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi pugnare placebat, regi, quod nec fessos, ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non ligna, non pabulum convectum erat, ad quae petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 508:1)
ceterum postquam in castra ad Amphipolim venit, graviter increpuisse traditur C. Sulpicium, primum quod Persea tam procul a se vagari per provinciam passus esset, deinde quod adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis muros urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 338:2)
item naturae decor erit, si cubiculis et bybliothecis ab oriente lumina capiuntur, balneis et hibernaculis ab occidente hiberno, pinacothecis et quibus certis luminibus opus est partibus, a septentrione, quod ea caeli regio neque exclaratur neque obscuratur solis cursu sed est certa inmutabilis die perpetuo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장34)
haec hibernaculis maxime praestant utilitates, quod compluvia eorum erecta non obstant luminibus tricliniorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장7)
etiam pavimentorum non erit displicens, si qui animadvertere voluerit Graecorum hibernaculorum usum, minime sumptuosus et utilis apparatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장18)
dicit etiam quidam commentarius - Firmiani - 'convecta' legendum, ut sit ipsa convecta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5433)

SEARCH

MENU NAVIGATION