라틴어 문장 검색

gravia hiberna navium erant, grave tributum, quod togae quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis, gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves quoque et praesidium Romanum excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 90:1)
Ducendi autem sunt per vernum tempus et autumnale, ut uno tenore siccescant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장5)
Eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum flaccescente fronde, ex terra recipientes caudices arborum in se sucum recuperantur et restituuntur in antiquam soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장6)
Triclinia verna et autumnalia ad orientem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장6)
Ceteris conclavibus, id est vernis, autumnalibus, aestivis, etiam atriis et peristylis, constitutae sunt ab antiquis ex certis rebus certae rationes picturarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장1)
e virgine autem progrediens per sinum, qui sinus librae partes habet primas, in librae parte VIII perficit aequinoctium autumnale;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION