라틴어 문장 검색

ob hanc Nepotianus noster absens praesens est et per tanta terrarum spatia divisos utraque conplectitur manu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:12)
heros hoc nomen non tantum praesentis est virtutis, sed et praeteritae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4642)
extulerat lucem Asinius Pollio dicit, ubique Vergilium in diei descriptione sermonem aliquem ponere aptum praesentibus rebus, ut hoc loco, quia funerum et sepulturarum res agitur, dicit 'extulerat':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1831)
qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio non modo praesentia, verum etiam futura bella delevit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:4)
Nec tamen ego sum ille ferreus, qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis maerore non movear horumque omnium lacrumis, a quibus me circumsessum videtis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 3:6)
haec ad te in praesenti scripsi, ut sperares te adsequi id, quod optasses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 10 4:2)
per mare, per terras, per tertia numina iuro, per te praesentem conspicuumque deum, hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque, qua sola potui, mente fuisse tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 125)
huic domino seruies qui praesens est.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 4:12)
Singuli tantum dies, et hi per momenta, praesentes sunt ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:5)
Unde palam profiteor uobisque, qui adsidetis, praesentibus protestor, quia hoc obseruare tempus paschae cum uniuersa mea gente perpetuo uolo;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:5)
ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram et id pignus fidei secum ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 249:2)
Populum autem magno cum supercilio edocuit subsidia in hoc praesenti casu iure concedi non potuisse, hoc est, propter bella Scotiae (quia lex aliud excogitaverat remedium, nimirum servitium scutagii, pro huiusmodi expeditionibus), multo minus cum rebus satis pacatis bellum tantum praetextebatur ad expilandum populum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:12)
— Atqui si est diuini humanique praesentis digna collatio, uti uos uestro hoc temporario praesenti quaedam uidetis ita ille omnia suo cernit aeterno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:7)
Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt ita praescientia futurorum nihil his quae uentura sunt necessitatis importat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:12)
'Uxor dulcissima, cave ne vasculum praesens attingas, nec de hoc liquore quomodolibet praelibare praesumas, quia res est venenosa et humanae contraria vitae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION