라틴어 문장 검색

Haec autem ratio fuit non aequandi omnia quae ab auctore transcripsit, quod in omni operis sui parte alicuius Homerici loci imitationem volebat inserere, nec tamen humanis viribus illam divinitatem ubique poterat aequare, ut in illo loco quem volo omnium nostrum iudicio in commune pensari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 33:1)
Adeo autem Virgilio Homeri dulcis imitatio est, ut et in versibus vitia quae a nonnullis inperite reprehenduntur imitatus sit, eos dico quos Graeci vocant ἀκεφάλους λαγαροὺς ὑπερκαταληκτικούς, quos hic quoque Homericum stilum adprobans non refugit,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 1:1)
Homerica quoque epitheta quantum sit ammiratus imitando confessus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 7:1)
Ubi vero enumerantur auxilia, quem Graeci catalogum vocant, eundem auctorem suum conatus imitari in nonnullis paululum a gravitate Homerica deviavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 1:1)
Ita in omni opere Maronis Homerica lucet imitatio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 5:3)
In nonnullis ab Homerica secta haud scio casune an sponte desciscit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 8:1)
Fortunam Homerus nescire maluit, et soli decreto, quam μοῖραν vocat, omnia regenda committit, adeo ut hoc vocabulum τύχη in nulla parte Homerici voluminis nominetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 8:2)
quod quidem summus Homericae laudis cumulus est, quod, cum ita a plurimis adversus eum vigilatum sit, coactaeque omnium vires manum contra fecerint, Ille velut pelagi rupes inmota resistit
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 1:3)
Homerica descriptio est equi fugientis in haec verba:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 7:1)
sacra canunt hymnos dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2391)
prece numen adora ivnoni cane vota libens his enim Iuno praecipue delectatur, id est hymnis et prece.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4381)
cum subito e silvis arguitur in hac Achaemenidis descriptione Vergilius neglegentiae Homericae narrationis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5901)
ante etiam ab hymnis incipiebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1133)
longae, canitis si cognita, vitae (1.456). sciendum tamen hoc Homericum esse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 53212)
sane critici frustra culpant Vergilium, quod praesentibus Troianis Troiae laudari introduxit excidium, non respicientes quia hoc ratio fecit hymnorum, quibus aliquid subtrahere sacrilegium est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2912)

SEARCH

MENU NAVIGATION