라틴어 문장 검색

est autem usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 294:1)
itaque, ut dixi, neque ilia Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 33:1)
philosophorum, ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M. Tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse praecipuum sive acumine disserendi sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 82:1)
Itaque et ipse Homerico versu Caesarem se esse significant ait:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:19)
̓Ιλιόθεν με φέρων ἄνεμοσ Κικόνεσσι πέλασσεν. Erat autem sequens versus verior, aeque Homericus:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:20)
Dis quoque, inquam, Homericus ille sacerdos adlegat officia et aras religiose cultas.
(세네카, 행복론, Liber V 147:2)
eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur - prorsus parum certis - ad pugnam vocavit Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:1)
Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 31:2)
potuisset ista semper efficacius humo atque gente cretus in Ligustide Proculus melodis insonare pulsibus limans faceta quaeque sic poemata, Venetam lacessat ut favore Mantuam Homericaeque par et ipse gloriae, rotas Maronis arte sectans compari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION