라틴어 문장 검색

Ipsi parricidae indicant fructum se sceleris habere non posse, nec penes eos fructum manere, qui tantae impietati praebuerint officium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:12)
Verumtamen non homicidio voluit homicidam vindicari, qui mavult peccatoris correctionem, quam mortem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:8)
quo dum periculum futurae mortis horrescunt, impietati atque injustitiae renuntiarent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:10)
quo declaratur quod superfluam hominum nativitatem propter impietatem ejus deleverit specie litterarum:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:2)
eisque fraternum nomen non abrogari, ut eorum magis gravetur impietas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 1:3)
et sciat quod etiamsi homines effugiat homicida, Dei tamen judicium non possit evadere, sed majori et aeterno supplicio reservetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 4:5)
Quid etiam de homicida?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:4)
Et pater igitur in filio, et in patre filius redarguuntur, habentes stultitiae, nequitiae, impietatis quoque commune consortium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 2:8)
"Quare magis congruit sedulo singulos atque universos vos pro dignitate publica providere, ne nefarius homicida tot caedium lanienam, quam cruenter exercuit, impune commiserit."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:3)
"ego quidem pro hospitii salute et homicida sum et reus capitis inducor, at ille non contentus quod mihi nec assistendi solacium perhibuit, insuper exitium meum cachinnat."
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:7)
"cum ecce crapula madens et improvidae noctis deceptus caligine, audacter mucrone destricto in insani modum Aiacis armatus, non ut illi vivis pecoribus infestus tota laniavit armenta, sed longe fortius, qui tres inflatos caprinos utres exanimasti ut ego te prostratis hostibus sine macula sanguinis non homicidam nunc sed utricidam amplecterer."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:29)
"Sed non diutius meis cladibus laetaberis, homicida:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:11)
Haec mala dedecoris impietatisque plenissima si nemine prohibente in populis ferveant, adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his victimas immolant, vastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant, effundantur patrimonia divitum, civitates florere dicuntur?
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 5:6)
Ego autem, quamvis quo modo fiant ista veluti corporea sine corpore, verbis prorsus explicare non possim, tamen sicut scio non ea corpore fieri, utinam sic scirem quo modo discernerentur, quae videntur aliquando per spiritum et per corpus videri putantur, quove modo distinguantur visa eorum, quos error vel impietas plerumque deludit, quando visis piorum atque sanctorum similia pleraque narrantur!
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 5:7)
adtende diligenter utrum ad errorem et impietatem voceris, et patere pro veritate quaslibet molestias.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION