라틴어 문장 검색

in hoc tamen nulla uilitate plebescat, nullos reprehensionis morsus sustineat, quod modernorum redolet ruditatem, qui et ingenii preferunt florem et diligentie efferunt dignitatem, cum pigmea humilitas excessui superposita giganteo, altitudine gigantem preueniat et riuus a fonte scaturiens in torrentem multiplicatus excrescat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:5)
Pacis alumpna mouet primos Concordia gressus, Et pleno cuncta perfundens Copia cornu, Et Fauor, et multo perfusa fauore Iuuentus, Et Risus nostre proscribens nubila mentis, Et Pudor, et certo contenta Modestia fine, Et Racio, mensura boni, quam semper adherens Felici gressu felix comitatur Honestas, Et Decus, et cuncta trutinans Prudentia libra, Et Pietas, et uera Fides, que fraudis in umbra Nobis ypocritum mentiri nescit amorem, Et uirtus que spargit opes, que munera fundit, Quam penes ignorat ignauam gaza quietem Nec dormire potest thesauri massa sepulti, Sed mutat uarios tociens peregrina magistros.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 6:1)
Et quamuis eius uestis respersa minutim Pulueris imbre foret, non denigratur honestas Materie formeque decor, sed gramate multo Picturata nitet multoque superbit honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:6)
Cetibus angelicis tales ascribit honestas Vite, uirtutis meritum mercesque laboris, Quos uel uirgineus candor uel purpura uestit Martirii, uel doctoris sua laurea ditat, Vel quos aureole munus non excipit, omnes Laurea communi fretos mercede coronat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:4)
Te saltem moueant Nature dampna, pudoris Exilium, iactura boni, detractio morum, Error honestatis, fidei proscriptio, legum Contemptus nostreque preces;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:15)
Ad hunc modum, tres eodem dignitatis honore pollentes, thronum in contradictoria parte locaverunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:42)
Illic barbulus non minoris sui corporis dignitate famosus, cum plebecula piscium familiarius habitabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:133)
Ad cujus contemplandam pulchritudinem dignitatis, dum tanquam manipulos, oculorum radios conlegarem [0440A] visibiles, ipsi tantae majestatis non audentes obviare decori, splendoris hebetati verberibus, nimis meticulosi ad palpebrarum contubernia refugerunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:8)
Consequenter vero ad excusationis auxilium confugiens, precibus humilitatis melle conditis, ejus benevolentiam exorabam (ne vel meae tenuitatis assignaretur errori, vel indignationis supercilio deputaret, vel ingratitudinis venenis adscriberet, quod ejus adventui nullam hilaritatis festivitatem persolveram, sed potius ejus apparentia velut monstruosi phantasmatis anomala apparitione percussus, adulterina exstasis morte fueram soporatus), [0447A] dicens non esse mirandum, si in tantae dignitatis praesentia, meae umbra mortalitatis expalluit, si in tantae majestatis meridie, meae discretionis radiolus in vesperem exorbitationis evanuit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:4)
Jam meam quaestionem agnosco redolere nimiae ruditatis favillam, sed si alia quaedam paupercula quaestio dignitatis tuae audientiam comparare auderet, quidpiam quaerendo quaererem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:16)
Non enim originalem Cupidinis naturam in honestate, redarguo, si circumscribatur frenis modestiae, si habenis temperantiae castigetur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:4)
Si enim genus masculinum genus consimile quadam irrationabilis rationis deposcat injuria, nulla figurae honestate illa constructionis junctura vitium poterit excusare, sed inexcusabilis soloecismi monstruositate turpabitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:16)
Hymenaeus namque uterinae fraternitatis in affinis confinio quem excellentioris dignitatis extollit prosapia, ex Venere sibi Cupidinem propagat in filium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:49)
Unde idem aethereis nitoribus claritate concertans, et smaragdinis coloribus viriditate contendens, ac plerosque sapores sui saporis majestate praecellens, potationum filios suarum proprietatum dignitatibus irritat sophisticis, ut ipsa Bacchum tanquam ineffabilis divinitatis arcanum ineffabili amore concelebrent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:5)
alios denique aliarum dignitatum et officiorum coaequat negotiis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION