라틴어 문장 검색

Quid in illa virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam et tibi maiorem dolorem incutiam recordanti, quanto bono carueris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:5)
perpetvi tergo bovis [aut] secundum Homerum intellegendum, qui dicit carnes dorsi apponi solitas honorabilioribus, ut sit sensus talis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1831)
haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia atque communia - salutari appeti decedi assurgi deduci reduci consuli, quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata est, ita diligentissime observantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 81:1)
48. Cum fides una sit, profitenda est in omni puritate et integritate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:1)
Vera est iuventus et puritas pueri, et puto quod sapientior erit quam ego, et modo scivi et iam congratulor in sapientia sua, cum creverit, dum video quia non est similis sui.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:3)
Conpressa itaque peruersitate damnabili, eiusque auctoribus confutatis, atque animis omnium fidei puritate conpositis, sacerdotes beatum Albanum martyrem, acturi Deo per ipsum gratias, petierunt, ubi Germanus omnium apostolorum diuersorumque martyrum secum reliquias habens, facta oratione, iussit reuelli sepulchrum, pretiosa ibidem munera conditurus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:7)
Qui etiam crescente bona consuetudine, nuper ibidem ecclesia constructa, sacratiorem et cunctis honorabiliorem omnibus locum fecere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.14)
Presbyter quidam, nomine Utta, multae grauitatis ac ueritatis uir, et ob id omnibus, etiam ipsis principibus saeculi honorabilis, cum mitteretur Cantiam ob adducendam inde coniugem regi Osuio, filiam uidelicet AEduini regis Eanfledam, quae occiso patre illuc fuerat adducta;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV.3)
Nam ipse illis in partibus annos V, hoc est usque ad mortem Ecgfridi regis, merito omnibus honorabilis, officium episcopatus et uerbo exercebat et opere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 2:8)
Aethelberht itaque, quinque annis regno pacifice et amabiliter atque honorabiliter gubernato, cum magno suorum dolore, universitatis viam adiit, et in Scireburnan iuxta fratrem suum honorabiliter sepultus requiescit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 19 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION