라틴어 문장 검색

Sed praeter haec ducenda alvus est, si tardius horror quiescit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장28)
si res inveteraverit, post febrem experiri balneum et vinum, magisque si horrore sublato haec superest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 13장4)
Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit alvum duci oportere, quinto post horrorem vomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et vinum, sexto die in lectulo detineri:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 14장5)
Igitur si cui cum horrore febris accessit eaque desiit, eodem die et postero tertioque continere se debebit, et aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장3)
si quarto die cum horrore febris revertitur, vomere, sicut ante (12, 3) praeceptum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장5)
Igitur, si tertio decimo die morbus manebit, balineum neque ante febrem neque postea temptandum erit, nisi interdum iam horrore discusso.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장20)
Horror ipse per ea, quae supra (12) scripta sunt expugnandus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장21)
cuius notae sunt horror calidus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur, vel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장7)
nonnumquam manus quoque dextra torquetur, horror calidus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장4)
Somnus urguet, nonnumquam horror aut febris oritur, aut utrumque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장10)
Crudum est autem, in quo magis quasi . . . venarum motus est, et gravitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장203)
si febris non defit, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장4)
ex hoc horrores tremoresque nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 4:2)
Ex tempestatibus aquilo tussim mouet, fauces exasperat, uentrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 10:1)
nigritiem in ulceribus, horrores in febribus excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION