라틴어 문장 검색

iamque et alii congregati telis missilibusque saxis proturbare hostes, ruinaque tota prolapsa acies in praeceps deferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 504:2)
deinde propugnatoribus quoque incommodae erant, quod permixtae cum hostium navibus inhibere saepe tela cogebant metu ne ambiguo ictu suis inciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 124:1)
sed spolium est quicquid de hostibus tollitur, ut addit equos et tela quibus spoliaverat hostem item postquam illum vita victor spoliavit Achilles.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2023)
Ubi diutius agens, ut antiquus ille Cunctator pro negotio consultabat, commentis potius et prudentia quam periculosis congressibus, hostem pugnacem et impetrabilem iactu telorum, si fors copiam dederit, oppressurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 32:1)
Cum iam amplius horis sex continenter pugnaretur, ac non solum vires sed etiam tela nostros deficerent, atque hostes acrius instarent languidioribusque nostris vallum scindere et fossas complere coepissent, resque esset iam ad extremum perducta casum,
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 5장1)
Reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentos reduxit, [id] hoc consilio, quoniam tantum esset necessario spatium complexus, nec facile totum corpus corona militum cingeretur, ne de improviso aut noctu ad munitiones hostium multitudo advolaret aut interdiu tela in nostros operi destinatos conicere possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 72장2)
Ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros, hostis adest, heia!"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 2:7)
arma tela, equi viri, hostes atque ciues permixti;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장5)
Quod adversus omnia tela, quod adversus omne hostium genus bene facit, mortem contemnere, quae quin habeat aliquid in se terribile, ut et animos nostros, quos in amorem sui natura formavit, offendat, nemo dubitat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 8:2)
itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 209:1)
altera metu dedita hosti, pertinacior in repugnando telis obruta et confixa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 458:3)
Alexander instantibus suis, ne inpune abeuntem hostem intermitteret sequi, hebetia esse tela et manus fatigatas tantoque cursu corpora exhausta et praeceps in noctem diei tempus causatus est, re vera de laevo cornu, quod adhuc in acie stare credebat, sollicitus reverti ad ferendam opem suis statuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 21:1)
Sed cum subinde hostis adflueret, iam ingentem vim telorum exceperat clipeo, iam galeam saxa perfregerant, iam continuo labore gravata genua succiderant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 7:1)
intra iactum teli unde possit hasta emissa in hostem venire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6081)
tergaque Parthorum Romanaque pectora dicam, telaque, ab averso quae iacit hostis equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:138)

SEARCH

MENU NAVIGATION