라틴어 문장 검색

Docuit te certe Dominus Jesus quemadmodum adversus hujusmodi tentationes resistas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:1)
Omnes enim qui corporis dediti passionibus hujusmodi, et voluptatibus indulgent suis, disceptatorem verbi, doctoremque virtutis quadam exsecratione declinant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:17)
Ne quid ergo hujusmodi accidat, unde votum tuum tibi in peccatum fiat, lex te informavit atque instruxit, dicente Domino qui legem dedit:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 3:1)
et ipse accepit salubre mandatum, in hujusmodi sententiam resultante oraculo:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:2)
Harum generationum quaedam femineae sunt, malitia, petulantia, luxuries, intemperantia, impudicitia, aliaque hujusmodi vitia, quibus animi nostri quaedam enervatur virilitas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:10)
Sunt autem necessariae corporis delectationes, ut dormiendi, edendi, bibendi, deambulandi, et caeteri sensus hujusmodi;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:15)
Immunem enim hujusmodi passionum animam reperire difficile est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:9)
Similiter dum aliquis hujusmodi decidit, quamvis longa senectute depositus, afficior;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:11)
Divinae autem sententiae providentia hujusmodi est, ut magnanimitatem et patientiam doceret judices;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:3)
ita etiam corporis nostri terrenam substantiam vacuam non putavit passionum hujusmodi tamquam immundorum animalium relinquendam, quae cum deliciis et luxurie tamquam vice diluvii ingurgitatur, memoratis fluctuat passionibus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:9)
Sunt enim hujusmodi erigentes supercilia, inflato corde, elato pectore, cervice resupina:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:7)
Quod columba non inveniens requiem suam regreditur ad eum, manifestum indicium dedit per hujusmodi aves quantum intersit inter malitiam et virtutem, exprimi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:7)
Et certe non est hujusmodi corvus ut aliae aves quae in aquis conversationem habere consuerunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:9)
eo quod alibi tamquam columba, ita hujusmodi virtus stationem tutissimam invenire non possit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:12)
Deinde quoniam non est hujusmodi columba, ut possit fructus latentes sub aqua eruere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION