라틴어 문장 검색

sed nominis huius causa, quod horrendum stridere nocte solent, sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt naeniaque in volucres Marsa figurat anus, in thalamos venere Procae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권95)
"ducit supremos naenia nulla toros, servierat quidam, quantolibet ordine dignus, Tibure, sed longo tempore liber erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권430)
taedas Hymenaeus Amorque praecutiunt, largis satiantur odoribus ignes, sertaque dependent tectis et ubique lyraeque tibiaque et cantus, animi felicia laeti argumenta, sonant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 74:4)
Non pronuba Iuno, non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:2)
Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:29)
Nec lenius altera virgo aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:2)
DONAPUERSOLVITQUAEFEMINA . VOVERAT . IPHIS Postera lux radiis latum patefecerat orbem, cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 65:7)
Inde per inmensum croceo velatus amictu aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras tendit et Orphea nequiquam voce vocatur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 3:1)
nam caeca vis mortalium venerans inanes nenias, vel aera vel saxa algida vel ligna credebat Deum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias11)
Missa haec face, Hymenaeum, turbas, lampadas, tibicinas;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 724)
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis, ferre iubet, pallam signis auroque rigentem, et circumtextum croceo velamen acantho, ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, extulerat, matris Ledae mirabile donum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 36:3)
qui deinde, secutus Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos, me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:4)
Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos exercemus?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 4:5)
adero, et, tua si mihi certa voluntas, [conubio iungam stabili propriamque dicabo,] hic hymenaeus erit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 5:14)
Per ego has lacrimas dextramque tuam te (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui) per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum, miserere domus labentis, et istam - oro, si quis adhuc precibus locus - exue mentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION