라틴어 문장 검색

priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla servientium litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 3:1)
effigiem animalis, quo monstrante errorem sitimque depulerant, penetrali sacravere, caeso ariete velut in contumeliam Hammonis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장3)
per idem tempus conditorium et corpus Magni Alexandri, cum prolatum e penetrali subiecisset oculis, corona aurea imposita ac floribus aspersis ueneratus est consultusque, num et Ptolemaeum inspicere uellet, regem se uoluisse ait uidere, non mortuos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 18장 1:1)
nam et mandata Neronis de nece sua ad procuratores clam missa deprenderat et confirmabatur cum secundissimis auspiciis et ominibus uirginis honestae uaticinatione, tanto magis quod eadem illa carmina sacerdos Iouis Cluniae ex penetrali somnio monitus eruerat ante ducentos annos similiter a fatidica puella pronuntiata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 2:4)
"Surdas iamdudum aures pulso, aversos animos et infractos excitare conor."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:51)
Iamdudum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 244:1)
talibus insultans iamdudum numine divae deficit, infracti languescunt frigore cursus,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 251:1)
at studiis iamdudum freta iuventus orat inire vias:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 665:2)
ille vel insano iamdudum turbidus aestu vel parta iam laude tumens consortia famae
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 713:1)
Quin idem Minyas operum defixerat error, cum se Sole satus patriis penetralibus infert.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 484:1)
Talibus orantem vultu gravis ille minaci iamdudum fremit et furiis ignescit opertis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 550:1)
visa iamdudum prosilit altis diva toris volucrumque exercitus omnis Amorum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 477:1)
Cingitur arcanis Saturnia laeta venenis, atque hinc virgineae venit ad penetralia sedis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 500:1)
'quis, precor, hic, toto iamdudum fervere campo quem tueor quemque ipsa vides?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 616:1)
ora sub excelso iamdudum vertice coni saeva micant, cursuque ardescit, nec tibi, Perse,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 632:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION