라틴어 문장 검색

si quis ramum nominet, etiam fructus qui in eo sunt, pariter uno atque eodem sermone complectitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 2:10)
et ideo fratres sumus omnes, una atque eadem matre generati, cognationisque eodem jure devincti.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:15)
Athanasium episcopum eo tempore apud Alexandriam, ultra professionem altius se efferentem, scitarique conatum externa, ut prodidere rumores assidui, coetus in unum quaesitus eiusdem legis cultorum (synodus ut appellant) removit a sacramento quod optinebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 7:1)
Secuto deinde die, pro captu locorum, reperta est in valle lata planities, in qua castra ponuntur, velut murali ambitu circumclausa, praeter unum exitum eundemque patentem, undique in modum mucronum praeacutis sudibus fixis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 5:1)
Septentriones autem habent ob eandem causam unum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 16:1)
multos vero in terra Umbria unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 7:1)
sed idem atque unum tempus utraque verba demonstrant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XXI 2:2)
'depopulatus esse, vastasse, exinanisse, spoliasse,' nonne unam et eandem vim in sese habent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 12:3)
Neque non illa quoque aput eundem poetam una in duobus verbis sententia cum egregia ratione repetita est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 19:1)
Hoc autem trina rursus imperatione colligitur, eaque resolvendi ars datis quibuslibet tribus terminis inaequalibus quidem sed proportionaliter constitutis, id est ut eandem medius ad primum vim proportionis obtineat, quam qui est extremus, ad medium, in qualibet inaequalitatis ratione vel in multiplicibus, vel in superparticularibus, vel in superpartientibus, vel in his, qui ex his procreantur multiplicibus superparticularibus, vel multiplicibus superpartientibus, eadem atque una ratione indubitata constabit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:10)
Et ad eundem modum uno plus, quam intermiseris, erit illa, quam quaerimus, differentia terminorum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:13)
— Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:12)
Ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:23)
— Sed deum ueramque beatitudinem unum atque idem esse monstrauimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:25)
— Ita est. — Oportet igitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION