라틴어 문장 검색

Miles nec egredi in terram nec in nave subsistere audebat identidem praesentibus graviora, quae sequerentur, expectans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 23:1)
Perdicca nuntiato satellitum adventu sedecim omnino pueris regiae cohortis comitatus in limine domus suae constitit castigatosque et Meleagri mancipia identidem appellans sic animi vultusque constantia terruit, ut vix mentis compotes fugerint.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 4:1)
cum suis vivat valeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans vere, sed identidem omnium ilia rumpens;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 112)
Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 511)
"me, quem luna solet deducere vel breve lumen candelae, cuius dispenso et tempero filum, contemnit, miserae cognosce prohoemia rixae, si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum, stat contra starique iubet:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III113)
quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum perveniant plagae per parva foramina nobis corporis ad primas partis elementaque prima, fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:5)
Vapulat adsidue veneti quadriga flagello, Nec currit:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLVI1)
Harpasto quoque subligata ludit, Et flavescit haphe, gravesque draucis Halteras facili rotat lacerto, Et putri lutulenta de palaestra Uncti verbere vapulat magistri:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXVII2)
Iam dices mihi 'Vapulet vocator.'
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXVI7)
Si levis ista tibi flagrorum causa videtur, Ex qua vis causa vapulet ergo cocus?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXIII2)
Cirrata loris horridis Scythae pellis, Qua vapulavit Marsyas Celaenaeus, Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum, Cessent et Idus dormiant in Octobres:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXII4)
Dicet quot aera verberent manus urbis, Cum secta Colcho Luna vapulat rhombo.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII7)
invenimus tamen, activam declinationem significationem habere passivam, ut vapulo, et contra declinationem passivam activam habere significationem, ut loquor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1948)
"Igitur nobis providendum est, ne odio identidem sermonum omnium laboremus ita, ut in execrationem et odium hominum plerique simpliciores efferantur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:9)
"Nullum itaque miraculum est, si Caecilius identidem in contrariis ac repugnantibus iactetur, aestuet, fluctuetur, Quod ne fiat ulterius, convincam et redarguam quamvis diversa, quae dicta sunt, una veritate confirmata probataque:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION