라틴어 문장 검색

nam moris est eloquentibus viris ingeniorum facultatem negotiorum probare difficultatibus et illic stilum peritum quasi quendam fecundi pectoris vomerem figere, ubi materiae sterilis argumentum velut arida caespitis macri glaeba ieiunat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 2:2)
neque enim, cum Hieronymus interpres, dialecticus Augustinus, allegoricus Origenes gravidas tibi spiritalium sensuum spicas doctrinae salubris messe parturiant, nunc scilicet tibi a partibus meis arida ieiunantis linguae stipula crepitabunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 2:2)
A dtulerunt autem ei et partem indumentorum, quae corpus sanctum ambierant, quae cum ille et munera gratanter acciperet, et miracula libenter audiret, nam et ipsa indumenta quasi patris adhuc corpori circumdata miro deosculabatur affectu, Noua, inquit, indumenta corpori pro his, quae tulistis, circumdate, et sic reponite in arca, quam parastis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:9)
quom mi illa dicet mi animule, mi Olympio, mea vita, mea mellilla, mea festivitas, sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea, sine amabo ted amari, meus festus dies, meus pullus passer, mea columba, mi lepus, quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer, quasi mus, in medio pariete versabere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 151)
ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra ob istanc rem quin te deosculer, voluptas mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 821)
Quid, deosculere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 823)
Vt ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi bona multa faciam meam uxorem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 851)
"Nec, si biduo ieiunaveris, putes te non ieiunante meliorem."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:129)
Et caniculam quamapud se habebat duobus diebus ieiunare coegit et die tertio panem sinapiconfectum ieiunanti largita est.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:20)
"Si in iudiciis et litibus ieiunatis et percutitis pugnis humilem, ut quid mihi ieiunatis?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:135)
" Vade et congrega omnes Iudaeos, qui in Susan reperiuntur; et ieiunate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus, et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo; et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens; si pereo, pereo ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION