라틴어 문장 검색

In hoc aeque atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est, aeque dolor, ubi aliquid excernitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장3)
Tritici quoque hemina in vino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id vinum id sorbetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장49)
casiae, croci, murrae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur, deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant P. =, hique singuli cotidie mane ieiuno dantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장39)
Ex part laboranti erysimum ex vino tepido ieiunae dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장57)
Servari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut ventriculus aut renes vulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장23)
Communes vero ieiuni intestini et ventriculi vulnerati notae sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장84)
interposito tempore aliquo sine voluntate inferiores partes vel semen vel urinam vel etiam stercus excernunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장92)
At si vel excrevit cicatrix vel concava est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장396)
Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et ieiuni et ieiuno magis nocere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장84)
Genusque victus adhibendum est, quo carnem ali docui (V.14. 26, 30). Ac si longius a praecordiis fistula est, ex intervallo ieiunum radiculas esse, deinde vomere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장260)
Sed levis papula etiam, si ieiuna saliva cotidie defricatur, sanescit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장440)
— His alvus ducenda est, caput ad cutem tondendum, diuque cotidie ieiunis perfricandum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장201)
Nam modo parum excernere aegros, modo nimium, modo alia parte parum, alia nimium:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 55:2)
Si quando tamen insuetus aliquis laborauit, aut si multo plus quam solet etiam si qui adsueuit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum est uel oculi caligant, aut uenter perturbatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 3:2)
tum enim non dormiendum tantummodo ieiuno est, sed etiam * in posterum diem permanendum, nisi cito id quies sustulit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION