라틴어 문장 검색

Qualiter est munita locis ars ista localis, Nec tamen est conclusa loco, non quod loca querat, Immo locum, capiatque locos, ignara locorum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:19)
Nescia natiui choitus, equa flamine solo Edidit hunc, ignara maris, contenta mariti Aeris afflatu, Zephiro gravidata marito.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:7)
Difficiles igitur aditus facilemque ruinam Cum Fronesis uideat, magno succenditur estu Sollicite mentis, uictique labore iugales Nec iuga ferre uelint nec soluere iura magistre, Ignarique uie, callem mirentur ineptum Gressibus, et pedibus gradiendi iura negantem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:8)
Ens iustus sine iusticia, uiuens sine uita, Principium sine principio, finis sine fine, Immensus sine mensura, sine robore fortis, Absque uigore potens, sine motu cuncta gubernans, Absque loco loca cuncta replens, sine tempore durans, Absque situ residens, habitus ignarus habendo Cuncta simul, sine uoce loquens, sine pace quietus, Absque nouo splendore nitens, sine luce choruscans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:13)
Nam uaga sum, tremebunda, stupens, indocta, laborans, Defficiens, ignara loci, peregrina, fatiscens;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:2)
Que glacies, ignara gelu nec conscia brume, Estatem magis agnoscit celique calores, Ad uultus ignis minime dignata liquari.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:15)
Hic risus sine tristicia, sine nube serenum, Delicie sine deffectu, sine fine uoluptas, Pax expers odii, requies ignara laboris, Lux semper rutilans, sol ueri luminis, ortus Nescius occasus, gratum sine uespere mane;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:2)
Hic sua preradiat celestis regia solis, Que sordes hominum, mundi contagia spernit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:6)
Econtra stat firma Fides que spernere natum Imperat, ut summo faueat Natura parenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:12)
Describit gestum capitis faciemque uenuste Suscitat ad recti libram, ne fronte supina Ad superos tendens, uideatur spernere nostros Mortales, nostram dedignans uisere uitam, Vel nimis in faciem terre demissus, inhertem Desertumque notet animum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:5)
sed cassis ad hoc contendit, et ensem Spernit, nec tali dignatur cedere ferro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:21)
Spernitur ipsa tamen, quamvis decor ille peroret Et formae deitas disputet esse deam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:23)
Aera laedebat mendaci vulnere cornu, Devia vox hujus, vox hujus anormala nescit Organicis patere modis, artique favere Spernit, et effrenem miratur musica cantum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:2)
Boemundus, Reymundus et Tankradus, quibus res tota innotuit, quique in obsidione remanserant, loricas [0492A] induti, armis accincti, vexillis elatis ad urbem exterius impugnandam advolant, ignaros actae rei plurimum confortantes in urbis assultum et omnem illis rem enucleantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 44:4)
Nam cum rudes ac totius guerrae ignari navigio ad has partes venissemus, Boemundus ab Antiochia nobis obviam factus est, qui cives Laodiceae falsos Christianos esse asseruit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION