라틴어 문장 검색

Sic fatus croceis rorantes ignibus hortos ingreditur vallemque suam, quam flammeus ambit rivus et inriguis largum iubar ingerit herbis, quas Solis pascuntur equi;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:240)
ignea Cretaea properat Britomartis ab Ida et cursu Zephyris numquam cessura Lycaste.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:123)
M. quidem Columella patruus meus, vir illustribus disciplinis eruditus, ac diligentissimus agricola Baeticae provinciae, sub ortu Caniculae palmeis tegetibus vineas adumbrabat, quoniam plerumque dicti sideris tempore quaedam partes eius regionis sic infestantur Euro, quem incolae Vulturnum appellant, ut nisi teguminibus vites opacentur, velut halitu flammeo fructus uratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 15:1)
Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:2)
Suppuratio melius ignea lamina quam frigido ferramento reseratur, et expressa postea linamentis curatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 34장 1:4)
sola tamen fomenta non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo velut eblanditur igneam saevitiam, differens magis occidionem gregis, quam prohibens.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 16:4)
Nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quae cum ignea vi consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 3:2)
inditum imperatori flammeum, missi auspices, dos et genialis torus et faces nuptiales, cuncta denique spectata quae etiam in femina nox operit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장10)
puerum Sporum exectis testibus etiam in muliebrem naturam transfigurare conatus cum dote et flammeo per sollemnia nuptiarum celeberrimo officio deductum ad se pro uxore habuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 1:3)
illis Taenario pariter tremit ignea fuco purpura, quod gemina mater spectabile tela
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 455:1)
vasto pariter ruit igneus aether cum tonitru piceoque premit nox omnia caelo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 652:2)
' tune ignea torquens lumina praecipites excussit ab ubere natos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 196:2)
Tyrio vibrat torus igneus ostro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 363:1)
sim comes, Aetnaei genitor quae flammea gessit dona dei, nunc digna tuis adiungier armis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 443:1)
neque enim ignea cedunt astra loco, lentis haeret nox conscia bigis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 224:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION