라틴어 문장 검색

quod autem dicit 'Iovis quercus' et 'ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra', non re vera consecratos lucos nos dicit petere debere, sed ita densos, quales sunt illi, quos re- ligio defendit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3322)
aestiva autem sunt loca umbrosa, quibus per aestatem pecora vitant solis calo- rem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4722)
Statius "et umbrosi patuere aestiva Lycaei". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4723)
ego locum aestate umbrosiorem vidi numquam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:2)
ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?
(페르시우스, 풍자, satire 228)
Adiacet gestationi interiore circumitu vinea tenera et umbrosa, nudisque etiam pedibus mollis et cedens.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 15:1)
Est et aliud cubiculum a proxima platano viride et umbrosum, marmore excultum podio tenus, nec cedit gratiae marmoris ramos insidentesque ramis aves imitata pictura.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 22:1)
' Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, Udaque perpetuo gramine terra viret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 630)
Colle sub aprico creberrimus ilice lucus Stabat, et in ramis multa latebat avis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 53)
Carmine laesa Ceres sterilem vanescit in herbam, Deficiunt laesi carmine fontis aquae, Ilicibus glandes cantataque vitibus uva Decidit, et nullo poma movente fluunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 716)
forte sub umbrosis nemorosae vallibus Idae candidus, armenti gloria, taurus erat, signatus tenui media inter cornua nigro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:193)
iam Samos a laeva (fuerant Naxosque relictae et Paros et Clario Delos amata deo) dextra Lebinthos erat silvisque umbrosa Calymne cinctaque piscosis Astypalaea vadis, cum puer, incautis nimium temerarius annis, altius egit iter, deseruitque patrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:63)
colle sub umbroso quam tenet altus Eryx.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 46:1)
sed neque ramosa numerabis in ilice glandes,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 30:5)
nam prius umbrosa carituros arbore montes, et freta velivolas non habitura rates, fluminaque in fontes cursu reditura supino, gratia quam meriti possit abire tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 518)

SEARCH

MENU NAVIGATION