라틴어 문장 검색

"adeo divites facultatibus suis inligatos magis aurum suspicere consuesse quam caelum, nostrates pauperes et commentos esse prudentiam et tradidisse ceteris disciplinam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:14)
ita sunt angustis et concisis disputationibus inligati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 61:2)
Neque est ex multis res una, quae magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque distinguat, quam quod ille rudis incondite fundit quantum potest et id, quod dicit, spiritu, non arte determinat, orator autem sic inligat sententiam verbis, ut eam numero quodam complectatur et astricto et soluto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 175:2)
sibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi hastas, sibi clavam et pilam, sibi natationes atque cursus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 73:5)
Restat ut iis respondeam qui sermonibus eius modi nolint personas tam graves inligari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 8:1)
est enim quoddam etiam insigne et florens orationis pictum et expolitum genus, in quo omnes verborum, omnes sententiarum inligantur lepores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 5:1)
Nam et creticus, qui est e longa et brevi et longa, et eius aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior, quam commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit duplex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장2)
nam cum Archimedes lunae solis quinque errantium motus in sphaeram inligavit, effecit idem quod ille, qui in Timaeo mundum aedificavit, Platonis deus, ut tarditate et celeritate dissimillimos motus una regeret conversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 62:1)
illae viscatis illigatae viminibus deferebantur ad manus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:10)
non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi, per quos vix ulli pervius Isthmos erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1028)
occupat Alcides, adductaque clava trinodis ter quater adverso sedit in ore viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권326)
ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis conditaque in pharetra tela minora sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권212)
excipit hospitio iuvenem Philyreius heros, et causam adventus hic rogat, ille docet, respicit interea clavam spoliumque leonis,
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권240)
Mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis (nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus), "quandoquidem coepi, superentur flumina!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 11:9)
dumque avidis comprenditur ignibus agger, congeriem silvae Nemeaeo vellere summam sternis et inposita clavae cervice recumbis, haud alio vultu, quam si conviva iaceres inter plena meri redimitus pocula sertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION