라틴어 문장 검색

Loquela ipsa, voces quibus nostram interpretamur vitam nostramque realitatem, ad nos per alios pervenit, in viva aliorum servata memoria.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:13)
Actio Christi in propria personali realitate nos tangit, nos radicitus transformans, nos filios adoptivos reddens, divinae naturae participes;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:12)
Experientia autem amoris nobis significat in ipso amore dari posse communem visionem, in eo nos discere realitatem alterius oculis contueri, illudque minime nos pauperiores reddere, sed nostrum ditare intuitum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 89:7)
Eandem fidem profitentes, eadem petra innitimur, transformamur ab eodem Spiritu amoris, unicam diffundimus lucem et unicum habemus intuitum ad realitatem contemplandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 92:3)
Cum realitas haec obscuratur, criterium deest ad discernendum id quod hominis vitam pretiosam et unicam efficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:9)
qui cum oblatus Brettonum sacerdotibus nil curationis uel sanationis horum ministerio perciperet, tandem Augustinus, iusta necessitate conpulsus, flectit genua sua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, deprecans, ut uisum caeco, quem amiserat, restitueret, et per inluminationem unius hominis corporalem, in plurimorum corde fidelium spiritalis gratiam lucis accenderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.12)
Deus saeculi huius excaecauit mentes infidelium, ne eis fulgeret inluminatio euangelii gloriae Christi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:2)
Unde orationi continuae insistens a longanimitate caelestis clementiae inluminationis ipsius beneficia inpetrare non desinas;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION