라틴어 문장 검색

imbrifera qualis implicat varios sibi Iris colores, parte quae magna poli curvata picto nuntiat nimbos sinu (quis desit illi quive sit dubites color). caerulea fulvis mixta oberravit notis, sanguinea rursus;
(세네카, 오이디푸스 4:26)
non tot caducas educat frondes Eryx nec vere flores Hybla tot medio creat, cum examen arto nectitur densum globo, fluctusque non tot frangit Ionium mare, nec tanta gelidi Strymonis fugiens minas permutat hiemes ales et caelum secans tepente Nilo pensat Arctoas nives quot ille populos vatis eduxit sonus.
(세네카, 오이디푸스 7:39)
Admota aetheriis culmina sedibus Euros excipiunt, excipiunt Notos, insani Boreae minas imbriferumque Corum.
(세네카, 파이드라 16:10)
reddit Zephyro- vela tepenti,
(세네카, Thyestes 868:1)
atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente misit matronis Inachis Ausoniis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33a3)
Clausus ab umbroso qua tundit pontus Averno fumida Baiarum stagna tepentis aquae, qua iacet et Troiae tubicen Misenus harena, et sonat Herculeo structa labore via;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 181)
erant quidem prius, quod salva fidei pace sit dictum, vagae tepentes infrequentesque utque sic dixerim oscitabundae supplicationes, quae saepe interpellantum prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres aut serenitatem deprecaturae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 2:2)
"- sub inania natum Tartara et ad Stygios iterum fero mergere fontes, hos abolere metus magici iubet ordine sacri Carpathius vates puerumque sub axe peracto secretis lustrare fretis, ubi litora summa Oceani et genitor tepet inlabentibus astris Pontus, ibi ignotis horrenda piacula divis donaque - sed longum cuncta enumerare vetorque;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권58)
Non hoc imbriferas hiemes opus aut Iovis ignem tergeminum, Aeolii non agmina carceris horret annorumve moras:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.40)
"minor ille calor, quo saeva tepebant aequora:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam39)
"cupis, thalami quamvis iuga ferre secundi saepe neget maerens, ipsam iam cedere sensi inque vicem tepuisse viro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam61)
hic Sirius alget, bruma tepet versumque domus sibi temperat annum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam72)
hos ora rigentia Brumae, illos implacido letalis Sirius igni, hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus95)
"Nereides, agmen, quis honor et regni cessit fortuna secundi - dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti - , surgite de vitreis spumosae Doridos antris Baianosque sinus et feta tepentibus undis litora tranquillo certatim ambite natatu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri5)
imbrifera potitur Thaumantide Iuno;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum34)

SEARCH

MENU NAVIGATION