라틴어 문장 검색

superstitionem nimirum, et zelum religionis caecum et immoderatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 212:2)
Recte cavetur ne sub initiis immoderatius aliquem favore prosequaris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:21)
Quicquid ultra haec nimium est, et oritur aut a gloriola et loquendi aviditate, aut ab audiendi impatientia, aut a memoriae debilitate, aut a defectu attenionis sedatae et aequabilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:9)
[Qu]isquis erit lector, uitae sit ut amodo rector, Exteriora legat, sua semper et intima querat Et, quacumque uia ualet, instet in allegoria, Quae uinci monstrat leuius racione, quod obstat, Inmoderatarum quam garrulitate minarum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:24)
Queritur a multis, ibi secum mutuo iunctis, Huc si delatum uas hoc foret inmoderatum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:5)
In multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram.
(불가타 성경, 집회서, 37장33)
Illi enim inmoderata quodammodo plenitudine proprii corporis modum partium suarum numerositate praecedunt;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:4)
aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter aviditatem primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium91)
aut enim nimio timore aliquis minus, aut aviditate nimia plus quam debet adsumit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장6)
aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter auiditatem primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 33:2)
aut enim nimio timore aliquis minus, aut auiditate nimia plus quam debet adsumit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 1:6)
Aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter aviditatem primis diebus protinus cibum assumsisse, alios propter fastidium abstinuisse;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 33:2)
Aut enim nimio timore aliquis minus, aut aviditate nimia plus, quam debet, assumit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 1:7)
iuvit hostium aviditas, omissa caede praedam sectantium, enisaeque legiones vesperascente die in aperta et solida.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장11)
sors quaesturae provinciam Asiam, pro consule Salvium Titianum dedit, quorum neutro corruptus est, quamquam et provincia dives ac parata peccantibus, et pro consule in omnem aviditatem pronus quantalibet facilitate redempturus esset mutuam dissimulationem mali.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION