라틴어 문장 검색

ac tamen aeternitati eorum sic consulimus ut demortuis seminibus alia substituamus, nec ad occidionem universum genus perduci patiamur complurium annorum neglegentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 3:2)
quem illum tanta superbia esse ut aeternitatem famae spe praesumat?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장2)
audiebatque referentis nihil de immortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina et facilis versus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장4)
quidquid ex Agricola amavimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum in aeternitate temporum, fama rerum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 4:1)
aeternitas rerum et pax gentium et mea cum vestra salus incolumitate senatus firmatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장18)
ludis, quos pro aeternitate imperii susceptos appellari 'maximos' uoluit, ex utroque ordine et sexu plerique ludicras partes sustinuerunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 11장 2:1)
erat illi aeternitatis perpetuaeque famae cupido, sed inconsulta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 55장 1:1)
Et Macedones, adsueti quidem regio imperio, sed in maiore libertatis umbra quam ceteri degentes, inmortalitatem adfectantem contumacius, quam aut ipsis expediebat aut regi, aversati sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 34:1)
"Ego autem seram inmortalitatem precor regi, ut et vita diuturna sit et aeterna maiestas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 19:8)
"Herculem modo et Patrem Liberum consecratae inmortalitatis exempla referebas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 19:10)
Herculis et Liberi Patris terminos transituros illos, regi suo parvo inpendio inmortalitatem famae daturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 23:3)
"Ceterum, quoniam olim rei agitatae in animo meo nunc promendae occasio oblata est, mihi maximus laborum atque operum meorum erit fructus, si Olympias mater inmortalitati consecretur, quandoque excesserit vita."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:30)
mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio, gloriae laudisque ut iusto maior cupido, ita in iuvene et in tantis neglegenda rebus, iam pietas erga parentes, quorum Olympiada inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 33:1)
"Proinde quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab inmortalitate seducitur, corpori utique quam primum iusta solvamus haud obliti, in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 6:5)
Utcunque erit, juvabit tamen famam viri, omnium saeculorum facile principis, pro virili parte me ipsum consecrasse, factaque ejus pulcherrima memoriae tradidisse Latina immortalitate donata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION