라틴어 문장 검색

alii non 'incensum', sed 'inpenso' legunt, ut sit Terentianum inpendio magis animus gaudebat mihi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 542)
quod ita diligenter colemus, ut impendiis etiam augere possimus largitatem tui muneris:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:5)
semperque huic generi, cum plebes publica calamitate inpendiis debilitata deficeret, salutis omnium causa aliqua sublevatio et medicina quaesita est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 94:2)
itaque aut tutela cogito me abdicare aut ut pro Glabrione Scaevola faenus et impendium recusare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 8:4)
nunc eo facio id impensius, quod eius causam Nero suscepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 64 1:10)
nam qui ab adulescentulo quaestum sibi instituisset sine impendio, postea quam nescio quid impendit et in commune contulit, mediocri quaestu contentus esse non poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 2:6)
ad assem impendium reddes, nec id modicum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 1:4)
Nostrae tamen cenae, ut apparatus et impendii, sic temporis modus constet.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 4:1)
illi iudicent illi eligant, ego mihi curam tantum et impendium vindico.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:4)
Quo impensius rogo, ut timori meo cottidie singulis vel etiam binis epistulis consulas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 5:1)
Profecto avunculo ipse reliquum tempus studiis - ideo enim remanseram - impendi;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 2:1)
Impense petis ut agam causam pertinentem ad curam tuam, pulchram alioqui et famosam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 1:1)
vide ut mihi viaticum reddas, quod impendi data opera cursore dimisso.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 6:1)
Tu quidem honestissime, quod tam impense et rogas et exigis, ut accipi iubeam a te pretium agrorum non e septingentis milibus, quanti illos a liberto meo, sed ex nongentis, quanti a publicanis partem vicensimam emisti.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 14 1:1)
Voluisse quidem senatum censere dandum ex aerario sestertium centies quinquagies et quanto ab eius modi cupiditatibus remotior eius animus esset, tanto impensius petere a publico parente, ut eum compelleret ad cedendum senatui.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION