라틴어 문장 검색

Adinvenerunt ergo illam ne, propter variationem sermonis arbitrio singulariurn fluitantis, vel nullo modo vel saltim imperfecte antiquorum actingeremus autoritates et gesta, sive illorum quos a nobis locorum diversitas facit esse diversos.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 73:4)
nec hoc numero limitamur, quin liceat plures et pedes et versus simul contexere.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 159:3)
1. Est etiam, ut superius dictum est, habitudo quedam quam carmina contexendo considerare debemus:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 164:1)
6. Et sicut quedam stantia est uno solo eptasillabo conformata, sic duobus, tribus, quatuor, quinque videtur posse contexi, dummodo in tragico vincat endecasillabum et principiet.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 174:1)
Multoque melius est e duobus inperfectis rusticitatem sanctam habere quam eloquentiam peccatricem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:18)
mihi non placent dilationes istae inperfectae servitutis Dei et centurionem Cornelium, ut lego iustum, statim audio baptizatum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:5)
Ipsa nomina, per quae consuescet verba contexere, non sint fortuita, sed certa et coacervata de industria, prophetarum videlicet atque apostolorum, et omnis ab Adam patriarcharum series de Matheo Lucaque descendat, ut, dum aliud agit, futurae memoriae praeparetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:13)
"Plurimus hic aeger moritur vigilando (set ipsum languorem peperit cibus inperfectus et haerens ardenti stomacho), nam quae meritoria somnum admittunt?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III91)
rusticus expectas ut non sit adultera Largae filia, quae numquam maternos dicere moechos tam cito nec tanto poterit contexere cursu, ut non terdecies respiret?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV6)
sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis, inperfecta tibi elapsast ingrataque vita, et nec opinanti mors ad caput adstitit ante quam satur ac plenus possis discedere rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:14)
Tum ille eodem ductu orandi reliqua contexuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 1:4)
Omnibusque ad hoc provocantibus ille contexuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 1:4)
Semper enim quod incipit inperfectum adhuc et informe est et ad perfectionem sui per procedentis artis et temporis additamenta formatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 3:2)
moriuntur fulgura nimbis Hinc imperfecto complectitur aera gyro Arcus, vix ulla variatus luce colorem, Oceanumque bibit, raptosque ad nubila fluctus Pertulit, et coelo diffusum reddidit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:44)
Neque enim de more carinas Extendunt, puppesque levant, sed firma gerendis Molibus insolito contexunt robora ductu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION