라틴어 문장 검색

hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres territat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 257:1)
Romani civilem esse clamorem atque auxilium adesse inter se gratulantes ultro ex stationibus ac vigiliis territant hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 303:2)
nequiquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 7:2)
acriores quippe aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo atque ignominiam minentur sed nervo ac vinculis corpus liberum territent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 119:2)
nam praeterquam quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis quibus hostis territabat fiebant, et velut capti a suismet ipsi praesidiis indigna in liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema sunt patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 361:2)
dein, postquam aspernabantur flagitium aures, minis territare atque identidem admonere fortunae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 393:2)
finis et Gallis territandi et pavendi fuit Romanis ut e saltu invio atque impedito evasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 252:1)
primo missilibus territavere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 485:1)
Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei nactus, per triduum insequens territavit eos, nunc proeliis lacessendo, nunc operibus intersaepiendo quaedam, ne exitus ad fugam esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 471:1)
quid illum morte territas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 897)
Quid tu me tua, era, libertate territas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 55)
ne me territes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 421)
ne me territes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 387)
multiplex aerumna me exercitam habet, paupertas, pavor territat mentem animi, neque ubi meas spes collocem habeo usquam munitum locum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 13)
Non edepol tu nunc me istis verbis territas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1158)

SEARCH

MENU NAVIGATION