라틴어 문장 검색

quaedam ultra querellas et aversationes non exeunt, quaedam altae gravesque sunt et introrsus versae.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 27:2)
aut et bonum erit aut nec magnum, quia magnitudinem animi inconcussam intellego et introrsus solidam et ab imo parem firmamque, qualis inesse malis ingeniis non potest.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 129:4)
non fulgetis extrinsecus, bona vestra introrsus obversa sunt.
(세네카, De Providentia, book 1 70:3)
Relictis iis, quae aut non possunt fieri aut difficulter possunt, prope posita speique nostrae adludentia sequamur, sed sciamus omnia aeque levia esse, extrinsecus diversas facies habentia, introrsus pariter vana.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 94:2)
Ista, quae spectantur, ad quae consistitur, quae alter alteri stupens monstrat, foris nitent, introrsus misera sunt."
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 11:5)
Vidisses membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, attritas catenis et inutiles manus:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.16)
premo interim gemitus meos et introrsus erumpentes lacrimas ago.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.18)
'deforme letum, mater, Herculeum facis, compesce lacrimas' inquit, 'introrsus dolor femineus abeat;
(세네카, Hercules Oetaeus 24:37)
ades atque inertem dexteram introrsus preme magisque merge:
(세네카, Phoenissae 176:1)
introrsus actus linquat, ut ripae vacent
(세네카, Thyestes 111:1)
huic semper irruptioni nos miseri Arverni ianua sumus, namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta subministramus, quia, quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alveo limitaverunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obice patiuntur, circumiectarum vero spatia tractumque regionum iam pridem regni minacis importuna devoravit impressio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 1:2)
Volsci cursu et clamore fessi cum se velut stupentibus metu intulissent Romanis, postquam impressionem sensere ex adverso factam et ante oculos micare gladios, haud secus quam si in insidias incidissent, turbati vertunt terga;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 328:1)
nam cum aequassent aciem, duo extra ordinem milia quae in sinistrum cornu Romanorum in ipso certamine impressionem facerent tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 692:2)
impressione una totum equitatum fudere, magnam vim ex equis praecipitavere, ipsos equosque spiculis confodere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 780:2)
haec locutum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti dant impressionem qua Postumius Albus cohortes obiecerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 305:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION