-
Cumque media nocte Iohannes solito furtim, nemine sciente, orandi gratia ecclesiam intrasset et flexis genibus ante altare incurvaret, tunc duo illi latrunculi ex improviso dispoliatis gladiis in eum irrumpunt et crudelibus afficiunt vulneribus.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:2)
-
corvus repente inprovisus advolat et super galeam tribuni insistit atque inde in adversari os atque oculos pugnare incipit;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 8:1)
-
Vita, inquit, hominum qui aetatem in medio rerum agunt ac sibi suisque esse usui volunt, negotia periculaque ex improviso adsidua et prope cotidiana fert.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 4:2)
-
Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt, membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata - ita animus atque mens viri prudentis, adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens, esse debet erecta, ardua, saepta solide, expedita in sollicitis, numquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae verbera contraque insidias iniquorum, quasi brachia et manus, protendens, ne qua in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 5:1)
-
Ea cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se atque in palude proxima delituit et frustra requisita perisse credita est.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 8:1)
-
Cum enim deputati coeperunt taxare subsidium in comitatu Eboracensi et episcopatu Dunelmensi, populus ex improviso in seditionem erupit, aperte loquens se hisce annis proximis innumeras miserias perpessos esse, quare nec posse se nec velle subsidium conferre.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:3)
-
Siquidem arma contra eum sumperunt et Iacobi principis filii sui personam ex improviso intra potestatem suam redegerunt, partim vi, partim minis, interminantes se aliter regnum in manus regis Angliae tradituros.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:3)
-
Dominus Cordesius ad occasionem arripiendam paratus erat (quam partim ipsemet instruxerat), et continuo auxilia summisit ampliora quam, si res ex improviso gesta fuisset, tanta festinatione cogere potuisset, praefectis copiarum mandans ut oppida inter Galliam et Brugas caperent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:7)
-
Itaque rex Scotiae animadvertens neminem ad Perkinum venire, neque alicubi in favorem caussae eius se armare, bellum in incursionem vertit, et provinciam Northumbriae gladio et incendiis vastavit et diripuit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 25:2)
-
Improvisa et audax quaestio aliquando hominem deprehendit et detegit.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 19:2)
-
Detegunt se homines vel animum suum communicando vel cum ira commoti sunt nec se bene cohibere possint, vel cum ex improviso opprimuntur, vel cum necessitate quadam adiguntur non habentes quod praetextant.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:16)
-
Verum est Gallos fuisse occidentales, sed de duabus tantum ipsorum incursionibus legimus, una in Gallo-Graeciam, altera contra Romanos.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:5)
-
Hec, ut texisset, male cesa quod ante fuisset, Clamitat absque mora cultrum uenisse per ora Vulnus et inpactum fortunae casibus actum, Ex inprouiso naso labroque reciso.
- (BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:30)
-
Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio.
- (불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장3)
-
Et civitates et castella superveniens improvisus succendebat et opportuna loca occupans non paucos hostium in fugam convertens,
- (불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장6)