라틴어 문장 검색

Primum impudentiam hominis, qui venerit ad aegram, cuius marito inimicissimus, ipsi invisissimus fuerat!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 2:3)
Est enim periculum ne tacitis suffragiis impudentia irrepat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 8:1)
Imbecillum latus, os confusum, haesitans lingua, tardissima inventio, memoria nulla, nihil denique praeter ingenium insanum, et tamen eo impudentia ipsoque illo furore pervenit, ut orator habeatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 4:2)
victa est noverca, ipsa heres ex parte sexta, victus Suburanus, qui exheredatus a patre singulari impudentia alieni patris bona vindicabat, non ausus sui petere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 6:2)
"absit ministros vilis ut muliercula nostros fatiget:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1291)
olim potius quam paterere filium Commetare ad mulierculam, quae paululo Tum erat contenta, cuique erant grata omnia, Proterruisti hinc:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 164)
Tu sola exorere quae perturbes haec tua impudentia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 129)
Vinolentus fere abhinc annos quindecim mulierculam Eam compressit, unde haec nata est:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 896)
nunc gloriantis quamlibet mulierculam vincere mollitia amor Lycisci me tenet;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 118)
equidem illud, quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent, aut nullam artem, quae ἀτεχνία nominatur, puto, (multos enim video sine ratione, sine litteris, qua vel impudentia vel fames duxit, ruentes) aut malam quasi artem, quam κακοτεχνίαν dicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 324:1)
contra turbantes audendum et impudentiae fortiter resistendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:7)
An quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest, ut non, cum illa in Verrem legit, stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore, non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis, quae dicta non sunt, sibi ipse adstruat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 127:2)
Si, quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia valeret ἰσόκωλον est et ὁμοιόπτωτον ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 234:2)
non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebutii impudentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae, ἰσόκωλον, ὁμοιόπτωτον, ὁμοιοτέλευτον. accedit et ex illa figura gratia, qua nomina dixi mutatis casibus repeti:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 234:3)
muliercula nixus litore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 361:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION