라틴어 문장 검색

Defecit impugnans eos super terram; reges contriti sunt in diebus illis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장13)
Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non exquirant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regionem eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장19)
Istae sunt rationes per quas quidam haeretici, tenentes aeternitatem mundi nituntur impugnare sententiam christianae fidei, quae ponit mundum esse novum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 39:1)
diversis enim telis nostri figebantur, adversi ex vallo castrorum, aversi ex flumine, in quo multae naves instructae funditoribus et sagittariis nostros impugnabant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:10)
Interea veterem exercitum, duas Hispanias confirmari, quarum erat altera maximis beneficiis Pompei devincta, auxilia, equitatum parari, Galliam Italiamque temptari se absente nolebat.
(카이사르, 내란기, 1권 29:4)
Quo facto duas res consecutus est, quod pignore animos centurionum devinxit et largitione militum voluntates redemit.
(카이사르, 내란기, 1권 39:6)
Tum vero clamore ab ea parte audito nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 26장4)
Quo facto perterriti oppidani, cum quid ageretur in locis reliquis essent suspensi, revocant ab impugnandis operibus armatos murisque disponunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장2)
Magnum hoc testimonium senatus erat universi conveniensque superiori facto. Nam Marcellus proximo anno, cum impugnaret Caesaris dignitatem, contra legem Pompei et Crassi rettulerat ante tempus ad senatum de Caesaris provinciis, sententiisque dictis discessionem faciente Marcello, qui sibi omnem dignitatem ex Caesaris invidia quaerebat, senatus frequens in alia omnia transiit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 54장1)
Quidam id etiam devinciunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장31)
eaque deliganda sunt cruribus inter se devinctis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장172)
atque ita devinciendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장222)
Quidam enim per acum duobus linis ad imam basem inmissis sic utrimque devinciunt, quemadmodum et in umbilico (14.5) et in uva (7.11) positum est, ut quicquid super vinculum est emoriatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장6)
Solvendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato vulnere est, ut una simul et oras et venas cicatrix devinciat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장21)
Demittendum erit linamentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit devinctum, ut facile educatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION