라틴어 문장 검색

vel cum se morti pro Domini placanda offensione promptus objiceret;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:13)
et quia compugnantia dividit, ne se invicem impugnent;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:2)
Ex his illa lex carnis est, quae legem Apostolicae mentis impugnans, captivam trahebat eam quadam lege peccati.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:6)
Impugnabat autem eum per fictae benignitatis illecebras, collegam et virum fortem propalam saepe appellans , ad innectendas letales insidias vitae simplici perquam callens, et ea tempestate nimium potens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 4:1)
Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia, quod in locum suum secunda substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 23:2)
Numerium Narbonensis paulo ante rectorem, accusatum ut furem, inusitato censorio vigore, pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cum infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus, vehementer eum impugnans, documentorum inopia percitus, exclamavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 4:1)
Hac autem assentandi nimia foeditate, mercari complures nitebantur Eusebi favorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem (si vere dici debeat) multa Constantius posuit, ante dicti magistri equitum salutem acriter impugnantis ratione bifaria, quod omnium solus nec opes eius augebat, ut ceteri, et domo sua non cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 3:1)
Retectis sequenti luce funeribus, cum inter caesorum cadavera optimates invenirentur, et satrapae, clamoresque dissoni fortunam aliam alibi cum lacrimis indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur, arbitrantium per stationes muris obiectas irrupisse Romanos indutiisque ob haec tridui datis assensu communi, nos quoque spatium ad respirandum accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 13:1)
Quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus, ac plebe iam saeviente immanius, quoniam verebatur impendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo, sed accidentia considerare sueto prudenter, obiecit parvulos filios, et lacrimans En inquit cives vestri (procul omen dii caelestes avertant!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 2:1)
Res ardua poscit et flagitat, propugnatores mei reique publicae fortes et fidi, qui mecum pro statu provinciarum vitam saepius obiecistis, quoniam Caesarem vestrum firmo iudicio ad potestatum omnium columen sustulistis, perstringere pauca summatim, ut remedia permutatae rei iusta colligantur et cauta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 3:1)
Iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate delata contentus, currentium ex voto prosperitatum, nuntiis crebris (ut apparitor fidus), tuas aures implevi, nihil usquam periculis meis assignans, cum documentis assiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis, in laboribus me semper visum omnium primum, in laborum refectione postremum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 6:1)
Incolunt autem fecundissimam glebam variae gentes, e quibus Anthropophagi et et Sizyges et Chardi aquilonibus obiecti sunt et pruinis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 66:1)
Contra haec Persae obiecerunt instructas cataphractorum equitum turmas, ita confertas, ut lamminis cohaerenter aptati corporum flexus, splendore praestringerent occursantes obtutus, operimentis scorteis equorum multitudine omni defensa, quorum in subsidiis manipuli locati sunt peditum, contecti scutis oblongis et curvis, quae texta vimine et coriis crudis gestantes densius se commovebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 8:1)
Reputans autem iusti esse finem imperii, oboedientium commodum et salutem, ad tranquilliora semper (ut nostis) propensior fui, licentiam omnem actibus meis exterminans, rerum corruptricem et morum, gaudensque abeo, sciens quod ubicumque me velut imperiosa parens consideratis periculis obiecit res publica, steti fundatus, turbines calcare fortuitorum assuefactus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 17:1)
sed hunc Galerius obiecit ante pluribus periculis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 2장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION