라틴어 문장 검색

Mucianus, ne sperni senatus iudicium et cunctis sub Nerone admissis data impunitas videretur, Octavium Sagittam et Antistium Sosianum senatorii ordinis egressos exilium in easdem insulas redegit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장4)
legatis tantum legionum interfectis, ceterum vulgus conscientia scelerum et spe impunitatis facile accessurum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장6)
ne quod autem maleficium negotiumue inpunitate uel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris ludis occupabantur, actui rerum accommodauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 2:4)
his, ut dixi, uxoribusque addictus, non principem [se], sed ministrum egit, compendio cuiusque horum uel etiam studio aut libidine honores exercitus impunitates supplicia largitus est, et quidem insciens plerumque et ignarus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 1:1)
Lucustae pro nauata opera impunitatem praediaque ampla, sed et discipulos dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 3:4)
at contra nihil non per comites atque libertos pretio addici aut donari gratia passus est, uectigalia immunitates, poenas innocentium impunitates noxiorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 15장 2:1)
Ille facto inpunitatem dedit, honorem denegavit exemplo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 3:2)
Washingtonii amor in patriam ardentissimus, omnisque improbitatis expers fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.134)
nam prodiga corruptoris improbitas ipsos audet temptare parentes:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X124)
inprobitas illo fuit admirabilis aevo, credebant quo grande nefas et morte piandum, si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si barbato cuicumque puer, licet ipse videret plura domi fraga et maiores glandis acervos;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII20)
aliqui tamen veniam pro inpunitate accipiunt, nam mox addidit 'prohibe infandos a navibus ignes'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5199)
magna rependam magna praemia resolvam pro mea impunitate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1613)
ire iterum in lacrimas hinc est amoris inprobitas, quae cogit lacrimis rogare dudum superbam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4131)
"Nisi forte apud istos maior castitas virginum aut religio sanctior sacerdotum, cum paene in pluribus virginibus, ut quae inconsultius se viris miscuissent, Vesta sane nesciente, sit incestum vindicatum, in residuis inpunitatem fecerit non castitas tutior, sed inpudicitia felicior."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:27)
homo simillimus Atheniensis Hyperboli, cuius improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION