라틴어 문장 검색

Regina nemorum, sola quae montes colis et una solis montibus coleris dea, converte tristes ominum in melius minas, o magna silvas inter et lucos dea claramque caeli sidus et noctis decus, cuius relucet mundus alterna vice, Hecate triformis, en ades coeptis favens.
(세네카, 파이드라 5:25)
hinc flammam vomunt oculi, hinc relucent caerula insignes nota;
(세네카, 파이드라 15:19)
itcrat praecepta verendus ductor, inaccessumque viris edicitur antrum, nec satis est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권245)
numquid inaccesso posui vestigia lueo?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum4)
"sera tamen mundo venerunt astra, sed illis et Paros et nemorosa Thasos crebraeque relucent Cyelades;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권86)
Uerum eadem Brittania Romanis usque ad Gaium Iulium Caesarem inaccessa atque incognita fuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.2)
Siquidem anno post hunc proximo idem rex, cum temere exercitum ad uastandam Pictorum prouinciam duxisset, multum prohibentibus amicis, et maxime beatae memoriae Cudbercto, qui nuper fuerat ordinatus episcopus, introductus est, simulantibus fugam hostibus, in angustias inaccessorum montium, et cum maxima parte copiarum, quas secum adduxerat, extinctus anno aetatis suae XL.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI].6)
Mansit autem uir Domini Ecgberct annos XIII in praefata insula, quam ipse uelut noua quadam relucente gratia ecclesiasticae societatis et pacis Christo consecrauerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:6)
et metus ipse relucentis flammae extemplo a capite calorque iam ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos furore agebat boves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 199:2)
relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 63:1)
ignibusque in proxima tecta coniectis, effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION