라틴어 문장 검색

E contrario industriae ordo, confectionis consumptionisque processu absoluto, eiectamenta et scorias exhauriendi iterumque adhibendi facultatem non reperit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 32:6)
Modus fabricationis orbiculatus, ut aiunt, adhuc non est adhibitus, qui omnibus subsequentibusque generationibus opes praestet, atque postulet ut quam minimum opes non renovabiles adhibeantur, consumptio temperetur, quam maximum efficaciterque opes exhauriantur, iterum adhibeantur et in circulum referantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 32:7)
Humanitas citatur ut conscia fiat de necessitate mutationum rationum vitae, productionis et consumptionis ad superandam hanc calefactionem vel, saltem, ad humanas causas depellendas quae eam inducunt vel eam augent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:5)
Sed multa signa demonstrant hos effectus peiores usque fieri posse si uti hodiernis modis productionis et consumptionis pergimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:2)
Probe novimus praesentis consumptionis gradum Nationum maiore incremento pollentium nec non partium ditiorum societatis sustineri non posse, ubi res profundendi et abiciendi mos quaedam inaudita attigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 39:2)
Quidam iam limites sunt superati consumptionis terrarum orbis, paupertatis haud soluto negotio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 39:3)
Hoc planum facit aquae quaestionem ex parte ad institutionem culturamque pertinere, quandoquidem gravitatis talium morum deest conscientia in magnae inaequalitatis contextu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 42:6)
Quam ob rem testes possumus esse silentes gravissimarum inaequalitatum, cum quis magna beneficia obtinere vult, a reliqua hominum generatione, praesenti ac futura, maximam pro ambitus detrimento exigens impensam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 49:4)
V. MUNDANA INAEQUALITAS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 62:1)
Hodiernarum inaequalitatum affectio manifestatur in immaturo quoque interitu multorum pauperum, in contentionibus quae deficientibus opibus excitantur nec non in compluribus aliis difficultatibus quae non satis in mundi rebus agendis reperiuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 63:7)
Sic volunt hodiernam distribuendi rationem ratam habere, qua minor pars sibi ius vindicat quadam ex mensura consumendi, quae ad omnes transferri non potest, cum terrarum orbis talis consumptionis ne eiectamenta quidem continere possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 65:5)
51. Inaequalitas non modo singulos homines afficit, verum etiam integras Nationes, atque impellit ad ethicam internationalium relationum cogitandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:1)
Calefactio, quam immanis nonnullarum divitum Nationum consumptio concepit, pauperiora terrae loca afficit, in Africa potissimum, ubi calor auctus una cum siccitate valde pernicioseque culturae proventibus nocet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:5)
Cogitatio, quae fortioris arbitrium roborat, infinitas inaequalitates, iniustitias et violentiam apud maiorem hominum partem iuvit, cum opes qui primus advenerit arripiat aut is qui plus polleat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 104:3)
spectaculum earum diversitatum et inaequalitatum innumerarum significat, nullam e creaturis sibi ipsi sufficere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION