라틴어 문장 검색

Vectigalia noua atque inaudita primum per publicanos, deinde, quia lucrum exuberabat, per centuriones tribunosque praetorianos exercuit, nullo rerum aut hominum genere omisso, cui non tributi aliquid imponeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 40장 1:1)
item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset uilicumque interuenientem flagellasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 2:2)
Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desciuisse cognouit, conlapsus animoque male facto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, ueste discissa, capite conuerberato, actum de se pronuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam principibus similia accidisse memoranti, se uero praeter ceteros inaudita et incognita pati respondit, qui summum imperium uiuus amitteret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 42장 1:1)
Quosdam claros ex utroque ordine uiros suspicione minima inauditos condemnauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 3:1)
nullis tamen infensior quam uernaculis et mathematicis, ut quisque deferretur, inauditum capite puniebat exacerbatus, quod post edictum suum, quo iubebat intra Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 4:1)
Adsensu excepere ceteri hanc vocem, sed Nabarzanes, qui in eodem consilio erat, cum Besso inauditi antea facinoris societate inita regem suum per milites, quibus ambo praeerant, conprehendere et vincire decreverant, ea mente, ut, si Alexander ipsos insecutus foret, tradito rege vivo inirent gratiam victoris, magni profecto cepisse Dareum aestimaturi, sin autem eum effugere potuissent, interfecto Dareo regnum ipsi occuparent bellumque renovarent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 4:1)
Mores patrii nondum exoleverant, sed iam bilingues erant paulatim a domestico externo sermone degeneres.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 35:1)
cum illе rem ausus est incredibilem atque inauditam multoque magis ad famam temeritatis quam gloriae insignem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 1:2)
ibique funus inaudito exemplo duodecim milibus talentum locavisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:62)
scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,cum Pedius causas exsudet Poplicola atqueCorvinus, patriis intermiscere petitaverba foris malis, Canusini more bilinguis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장18)
O omnibus inaudita res saeculis!
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 8:7)
"Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpilucros, habentes mysterium fidei in conscientia pura."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:17)
neque enim paterentur nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:11)
bilingves fallaces;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6614)
ergo necessaria Aeneae in rebus trepidis, qui inter ignotas et bilingues devenerat gentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2623)

SEARCH

MENU NAVIGATION