라틴어 문장 검색

sed Herculii Maximiani, soceri sui, motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem rei publicae sumeret, tumultu militaribus exigentibus in Thessalonica iussit occidi, Martinianum in Cappadocia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 17:2)
polypus Corcyrae, caluaria pinguia acarnae, purpura, muriculi, mures, dulces quoque echini.
(아풀레이우스, 변명 37:11)
"quid quod et uestis textu tenuis, tactu mollis, purpura radians?"
(아풀레이우스, 플로리다 3:15)
animaduerteret illic paene simili purpura alios praesidere, alios uapulare;
(아풀레이우스, 플로리다 4:4)
habebat indutui ad corpus tunicam interulam tenuissimo textu, triplici licio, purpura duplici:
(아풀레이우스, 플로리다 9:21)
mitellis et crocotis et carbasinis et bombycinis iniecti, quidam tunicas albas in modum lanciolarum quoquoversum fluente purpura depictas cingulo subligati, pedes luteis induti calceis;
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:2)
Nec ille deerat qui magistratum fascibus purpuraque luderet, nec qui pallio baculoque et baxeis et hircino barbitio philosophum fingeret, nec qui diversis harundinibus alter aucupem cum visco, alter piscatorem cum hamis induceret.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:4)
Execranda autem superstitio ligaturarum, in quibus etiam inaures virorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur:
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:1)
Quid autem cum eis agendum sit, si solvere inaures timent et corpus Christi cum signo diaboli accipere non timent?
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:8)
ius serpentis squamae squalido auro et purpura pertextae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 23:2)
Fures, inquit, privatorum furtorum in nervo atque in compedibus aetatem agunt, fures publici in auro atque in purpura.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 19:4)
Si proportione pergit luxuria crescere, quid relinquitur, nisi ut delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defetigentur, quando stratus lectuls auro, argento, purpura amplior aliquot hominibus quam dis inmortalibus adornatur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VIII 3:5)
Iam tonsiles tapetes ebrii fuco, Quos concha purpura imbuens venenavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IX 4:1)
A purpura et bysso, quae super illos tineant, scietis quia non sunt dii; ipsa etiam postremo comeduntur, et erit opprobrium in regione.
(불가타 성경, 바룩서, 4장71)
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus.
(불가타 성경, 호세아서, 2장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION