라틴어 문장 검색

cruda te longum tenuit cicatrix et diu venis dolor haesit ardens, dum putrescentes tenuat medullas tabidus umor.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.30)
"videntur isti carpere artus tabidos, sed dant medellam rebus intus vividis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1196)
"tum per frequentes mille rimarum vias inlapsus imber tabidum rorem pluit, defossus intus quem sacerdos excipit guttas ad omnes turpe subiectans caput et veste et omni putrefactus corpore."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1429)
o quotiens animam, vitiorum peste repulsa, sensimus incaluisse Deo!
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1256)
subito cum tabida membris, corrupto caeli tractu, miserandaque venit arboribusque satisque lues et letifer annus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 9:4)
in eadem causa sunt siti fameque tabidi et quibus exsangue corpus est maligneque alitur et deficit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 100:1)
Fastidio esse illis coepit vita et ipse mundus, et subit illud tabidarum de- liciarum :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 34:4)
horrent opaca fronde nigrantes comae, taxo imminente quam tenet segnis Sopor, Famesque maesta tabido rictu iacet Pudorque serus conscios vultus tegit.
(세네카, Hercules Furens 10:18)
durior saxo horrido et chalybe voltus et vaga Symplegade rictus meos infregit et lacrimam expulit, flentem gementem, summe pro rector poli, me terra vidit, quodque me torquet magis, noverca vidit, urit ecce iterum fibras, incaluit ardor - unde nunc fulmen mihi?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:47)
deficit pastor grege deminuto tabidos inter moriens iuvencos.
(세네카, 오이디푸스 2:34)
magna pars fibris abest et felle nigro tabidum spumat iecur, ac (semper omen unico imperio grave) en capita paribus bina consurgunt toris;
(세네카, 오이디푸스 5:21)
"denique quis nostro curuum te funere uidit, atram quis lacrimis incaluisse togam?"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 716)
hic vir inlustris Philomatius, ut est illud Mantuani poetae, ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem, sphaeristarum se turmalibus constanter immiscuit, pulchre enim hoc fecerat, sed cum adhuc essent anni minores, qui cum frequenter de loco stantum medii currentis impulsu summoveretur, nunc quoque acceptus in aream tam pilae coram praetervolantis quam superiectae nec intercideret 1 tramitem nec caveret ac 2 per catastropham saepe pronatus aegre de ruinoso flexu se recolligeret, primus ludi ab accentu sese removit suspiriosus extis incalescentibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 7:1)
incaluerant vino;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 587:4)
ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 376:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION