라틴어 문장 검색

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo nono, supra memoratus paganorum exercitus Parisiam civitatem derelinquens incolumem, eo quod aliter proficere sibimet non poterat, classem suam sub illo ponte sursum contra Signe longe remigando, tam diu direxit, donec ad ostium fluminis, quod Materne nominatur, pervenisset;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 84 87:1)
et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.
(불가타 성경, 호세아서, 2장17)
Ecce, postquam humanam rationem intellectus ascensione transierat, quid extra se ageretur non recordabatur. 80.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:6)
facta ascensione hospitio a Dardano accepti de advenis cives facti, quia Batiam, Teucri filiam, Dardanus sibi iunxit et populares suos socero cognomines fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 383)
quorum quidem quae fuerit ascensio et quam in omnibus rebus difficilis optimi perfectio atque absolutio ex eo quod dicam existimari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 2:4)
Inde a mundi origine, at peculiari modo ab incarnatione, Christi mysterium intra naturae realitatem tecte operatur, servans tamen eius autonomiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 132:7)
Dominus, in fastigio Incarnationis mysterii, nostram voluit attingere intimitatem per materiae fragmentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:3)
Christiana fides in Incarnationem Verbi est fides atque eius in carne Resurrectionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 28:2)
sua Incarnatione ac Resurrectione Dei Filius totum hominis iter est complexus et per Spiritum Sanctum in cordibus nostris commoratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:16)
31. Ita solummodo, per Incarnationem, per nostrae humanitatis condivisionem, cognitio propria amoris ad plenitudinem pervenire poterat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:1)
Per Incarnationem, per adventum ad nos, Iesus nos tetigit, et, per Sacramenta, hodie quoque nos tangit;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:5)
mysteria vitae Iesu percurruntur, usque ad eius Mortem, Resurrectionem et Ascensionem in caelum, donec tandem veniat in gloria.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:10)
Prae hac arrogantia, quae suam alere pergit attractionem suosque asseclas etiam nostra aetate, sanctus Irenaeus asserit fidem unam esse tantum, quia semper ducitur per specificam Incarnationis viam, nec umquam carnem historiamque Christi praetergreditur, quandoquidem Deus in ea plane se revelare voluit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 91:6)
Personalis Dei amor medium locum biblicae fidei occupat, eius realis cura de omni homine, eius salutis consilium quod omnes homines totamque creationem complectitur atque in Iesu Christi Incarnatione, Morte et Resurrectione suum attingit fastigium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:8)
In cenaculo quoque post Resurrectionem et Iesu Ascensionem aderat, una cum Apostolis Spiritus Sancti donum imploratura (cfr Act 1,14).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION