라틴어 문장 검색

Et tandem multa versantibus nobis, sedit consilium quod tutius celeritas fecit, quattuor eisdem ballistis scorpiones opponi, qui dum translati e regione, caute (quod artis est difficillimae) collocantur, lux nobis advenit maestissima, Persarum manipulos formidatos ostentans, adiectis elephantorum agminibus, quorum stridore immanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 6:1)
Praeter spem itaque omnium digresso advena repentino, qui postliminio reversus, statim sine ullius evanuit conscientia, perculsus suspicione dux Cassianus, praesidentesque ibi proceres alii, minitantes ultima Craugasium incessebant, non sine eius voluntate vel venisse vel abisse hominem clamitantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 5:1)
Qui cum suscepisset Caesaris litteras, monentis petentisque ut venire acceleraret, rem publicam consiliis iuvaturus, obstinatissime detrectabat, hac ratione pavore mente confusa, quod aperte scripta significabant, ab imperatore nusquam diiungi debere praefectum, in ardore terribilium rerum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 8:1)
Replicatoque volumine edicti quod missum est, et legi ab exordio coepto, cum ventum fuisset ad locum id continentem, quod gesta omnia Constantius improbans Caesaris potestatem sufficere Iuliano censebat, exclamabatur undique vocum terribilium sonu:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 6:2)
Et licet defensores sub obtentis ciliciis, ne conspicerentur ab hostibus, latebant intrinsecus, tamen quotiens flagitabat necessitas, lacertos fortiter exsertantes, lapidibus subiectos incessebant et telis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 9:2)
moxque ex aggeribus quos erexerunt Romani, idem Persae propugnaculis insistentes, sagittis incessebantur, et fundis telisque igniferis, quae per tegumenta turrium volitantia, paratis qui restinguerent, plerumque irrita labebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 17:2)
Dumque Romani nunc instant cedentibus, nunc ultro incessentes excipiunt, qui vehebant foculos repentes incurvi, prunas unius aggesti inseruere iuncturis ramis arborum diversarum, et iunco et manipulis constructi cannarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 23:1)
Cum enim adventarent iam turres, contortis malleolis madentibus pice, harundine quin etiam, sarmentis ac vario fomite flammarum incessebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 10:2)
Haud multo deinceps, duo agentes in rebus, ex his qui proiecti sunt, eum adiere fidentius, promittentes latebras monstrare Florentii, si eis gradus militiae redderetur, quos incessens delatoresque appellans addebat non esse imperatorium, obliquis flecti indiciis ad retrahendum hominem mortis metu absconditum, qui forte non diu latitare citra spem veniae permitteretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 5:1)
A quibus per varia regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur, inter quos immani diritate terribiles Arichi et Sinchi et Napaei, intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per cavillationem Pontus Εὔξεινοσ appellatur, ut εὐήθη Graeci dicimus stultum et noctem εὐφρόνην, et furias εὐμενίδασ.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 33:1)
Eo anno sidere etiam tum instante brumali, aquarum incessit inopia metuenda, ut et rivi cassescerent quidam, et fontes antehac aquarum copiosis pulsibus abundantes, sed in integrum postea restituti sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 4:1)
Adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate, vagoque incessu se iactitantes, ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam fortes, eminusque terribiles, abundantes inanibus verbis, insanumque loquentes et ferum, magnidici et graves ac taetri, minaces iuxta in adversis rebus et prosperis, callidi superbi crudeles, vitae necisque potestatem in servos et plebeios vindicantes obscuros:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 80:1)
Et aliquotiens Ormizdae ut indigenae et regalis colloquia petentes obnixe, propinquantem probris atque conviciis ut male fidum incessebant et desertorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 11:1)
Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum et hominum distinctione, sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 8:1)
Proinde egredi iam coeptantes, adoriuntur nos elephantis praeviis Persae, ad quorum inaccessum terribilemque, equis inter initia turbatis et viris, Ioviani et Herculiani, occisis beluis paucis, cataphractis equitibus acriter resistebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION