라틴어 문장 검색

at ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiectionem putabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 162:1)
putaverunt illa quoque servanda discrimina, ut ex praepositionem, si verbum sequeretur specto, adiecta secundae syllabae s littera, si pecto, remota scriberemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 270:1)
, iudices, omnem accusatoris orationem duas esse . nam duas divisam esse rectum erat, sed durum et incomptum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 284:4)
Frugalitatem exigit philosophia, non poenam, potest autem esse non incompta frugalitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:2)
in te magis refulget incomptus decor;
(세네카, 파이드라 9:24)
multos illa dies incomptis maesta capillis sederat, iniusto multa locuta salo, et quamvis numquam post haec visura, dolebat illa tamen, longae conscia laetitiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 156)
sicin eram incomptis vidisti flere capillis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 67)
fundebat coma pexa crocos flexoque lacerto lutea depressus comebat tempora pecten.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 185)
ut leo, materno cum raptus ab ubere mores accepit pectique iubas hominemque vereri edidicit nullasque rapi nisi iussus in iras, si semel adverso radiavit lumine ferrum, eiurata fides domitorque inimicus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:79)
hunc multo Paphie saturabat amomo, hunc nova tergemina pectebat Gratia dextra;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 41)
iuvat heu, iuvat inlaudabile carmen fundere et incompte miserum nudare dolorem, sic merui?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum17)
Tune putas illam pro te disponere crines Aut tenues denso pectere dente comas?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 939)
nunc indue uestem sepositam, longas nunc bene pecte comas, qualem te memorant Saturno rege fugato uictori laudes concinuisse Ioui.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 57)
Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram candidaque ossa supra nigra fauilla teget, ante meum ueniat longos incompta capillos et fleat ante meum maesta Neaera rogum;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 26)
adversus haec Tempani oratio incompta fuisse dicitur, ceterum militariter gravis, non suis vana 2 laudibus, non crimine alieno laeta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 435:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION