라틴어 문장 검색

etenim propinquabat legionum acies, inconditique ac militiae nescii oppidani neque oculis neque auribus satis competebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장2)
mox castris in loco communitis valida manu montem occupat angustum et aequali dorso continuum usque ad proximum castellum quod magna vis armata aut incondita tuebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장3)
et feminae in furorem turbatae adesse exitium canebant, externosque fremitus in curia eorum auditos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장2)
non me fremitus salutantium nec anhelans libertus excitet, nec incertus futuri testamentum pro pignore scribam, nec plus habeam quam quod possim cui velim relinquere;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 6:1)
sordes autem illae verborum et hians compositio et inconditi sensus redolent antiquitatem;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 4:1)
quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel princeps civitatis comitantur hinnitusque ac fremitus observant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 4:2)
si displicuit sententia, fremitu aspernantur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 6:1)
non tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris servitutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 3:1)
Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, fremitu cantuque et clamoribus dissonis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 1:1)
Iam exterritus Piso fremitu crebrescentis seditionis et vocibus in urbem usque resonantibus, egressum interim Galbam et foro adpropinquantem adsecutus erat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장1)
quinta decima ac sexta decima legiones nihil ultra fremitum et minas ausae initium erumpendi circumspectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장4)
sed ubi dilectum agere Pacarius et inconditos homines fatigare militiae muneribus occepit, laborem insolitum perosi infirmitatem suam reputabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장6)
fremitu et clamore ceteros aspernantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장9)
Quinta ferme hora diei erat, cum citus eques adventare hostis, praegredi paucos, motum fremitumque late audiri nuntiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장1)
Interea Iulius Sabinus proiectis foederis Romani monumentis Caesarem se salutari iubet magnamque et inconditam popularium turbam in Sequanos rapit, conterminam civitatem et nobis fidam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION