-
Tum si morae quid Fuisset in coetu osculi, Amoris igni percita Transisset et me linqueret Et mira prorsum res foret, Ut fierem ad me mortuus, Ad puerum ut intus viverem.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 5:2)
-
Apud Tauntonam autem oestro percito unum ex exactoribus subsidii rigidioribus, qui appellatus est praepositus Perni, trucidarunt.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:5)
-
Motu Cantanio (cum manipulus tantum rebellium esset) ad numerum centum et quinquaginta morte mulctati sunt, at in hac rebellione tam numerosa homines tres tantum, sive illud in caussa fuerat quod rex satisfactum in parte putaret sanguine in acie effuso, sive quod in caussa populari severius agere inconsultum arbitraretur, sive quod populi istius innocentia quaedam (cum longitudinem Angliae emensi essent, vere absque maleficio vel praeda) cor regis aliquantum emollisset et ad misericordiam flexisset, sive denique quod res magni discriminis putaret rebellionem ex lascivia et rebellionem ex inopia.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 34:3)
-
Postquam haec centurio praesenti animo adversus opinionem eius est locutus, ira percitus Scipio atque animi dolore incensus annuit centurionibus quid fieri vellet, atque ante pedes centurionem interficit reliquosque veteranos a tironibus iubet secerni.
- (카이사르, 아프리카 전기 46:1)
-
Hac nostris erat receptus, quod eo incitati studio inconsultius processerant;
- (카이사르, 내란기, 1권 45:7)
-
quid tale vel audax fulmine Salmoneus vel lingua Tantalus egit aut inconsulto Tityos deliquit amore?
- (클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:298)
-
Cum pulcher Apollo lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras, nil tum Castaliae rivis communibus undae dissimiles, vili nec discrepat arbore laurus, antraque maesta silent inconsultique recessus.
- (클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:9)
-
Prudentia, ne quid inconsultus agas;
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:47)
-
atque illo pleraque sapienter quaedam inconsultius respondente, recitat codicillos a Pisone in hunc ferme modum compositos:
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장7)
-
Haec atque talia audienti nihil quidem pravae cogitationis, sed interdum voces procedebant contumaces et inconsultae, quas adpositi custodes exceptas auctasque cum deferrent neque Neroni defendere daretur, diversae insuper sollicitudinum formae oriebantur.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장1)
-
multos qui conflictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장7)
-
Vedium Aquilam tertiae decimae legionis legatum irae militum inconsultus pavor obtulit.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장5)
-
ceterum ut omnia inconsulti impetus coepta initiis valida spatio languescunt, dilabi paulatim senatores equitesque, primo cunctanter et ubi ipse non aderat, mox contemptim et sine discrimine donec Vitellius pudore inriti conatus quae non dabantur remisit.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장11)
-
apud Germanos inconsulta ira:
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장9)
-
quod uero Alexandream propter immensam et repentinam famem inconsulto se adisset, questus est in senatu.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 2:3)