라틴어 문장 검색

— Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia quem bonum esse consensimus, et hic est ueluti quidam clauus atque gubernaculum quo mundana machina stabilis atque incorrupta seruatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:12)
Nam supernis diuinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:9)
Eodem modo servabuntur incorrupta etiam toto anno.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 16:4)
Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore 3 temperat, et sic veneri modestior admittitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 1:3)
quis custos incorruptior?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 1:7)
promptam expugnationem, plures captivos, incorruptam praedam fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장2)
igitur propinquo summae rei discrimine explorandos militum animos ratus, quonam id modo incorruptum foret secum agitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 12장4)
sed Labeo incorrupta libertate et ob id fama celebratior, Capitonis obsequium dominantibus magis probabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장4)
rari per Italiam Caesaris agri, modesta servitia, intra paucos libertos domus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장13)
adsimulabatque iudicis partis adversum Germanici stirpem, subditis qui accusatorum nomina sustinerent maximeque insectarentur Neronem proximum successioni et, quamquam modesta iuventa, plerumque tamen quid in praesentiarum conduceret oblitum, dum a libertis et clientibus, apiscendae potentiae properis, extimulatur ut erectum et fidentem animi ostenderet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장7)
nec formam tantum et decora corpora set in his modestam pueritiam, in aliis imagines maiorum incitamentum cupidinis habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 1장4)
ad summa provectos incorrupta vita et facundia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장7)
is modesta iuventa, sed corpore insigni, accitus ultro noctemque intra unam a Messalina proturbatus erat, paribus lasciviis ad cupidinem et fastidia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 36장7)
etiam libertorum si quis incorrupta fide, depellitur tali occasione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장8)
Fine anni statio cohortis adsidere ludis solita demovetur quo maior species libertatis esset, utque miles theatrali licentiae non permixtus incorruptior ageret et plebes daret experimentum an amotis custodibus modestiam retineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 24장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION