라틴어 문장 검색

Nec mirum, cum longe ante hanc expeditionem in partibus Graeciae, Romaniae, Syriae, Boemundi semper fama claruit, bellum inhorruit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 16:6)
Post haec diebus paucis elapsis, viri Baldewini per moenia diffusi, a longe navium diversi generis et operis multitudinem in medio maris trans tria milliaria ab urbe contemplantur, quarum mali mirae [0445D] magnitudinis et altitudinis auro purissimo operti, in radiis solis refulgebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:1)
Nec mirum, cum numerus tanti exercitus sexcentis millibus virorum pugnatorum ab universis procul dubio [0460B] computetur, absque sexu femineo et pueris sequentibus, quorum millia plurima esse videbantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 74:4)
Cum vero nihil proficerent, quadam die ex communi consilio robora arborea ingentia vixque mobilia, et saxa mobilia miri ponderis ac magnitudinis, in virtute et conatu mille [0462C] loricatorum trans pontem portae advolverunt, impedimento Turcis exire et nocere volentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 82:9)
Nec mirum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:5)
Nec mirum, si universi Turcorum [0469D] viribus oppressi interierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:4)
Solymanus, qui erat vir mirae et magnae industriae, audita illius superbia, et verborum jactantia, aequo animo haec illi respondit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:1)
Hos vero, quorum nomina et virtutes et bella et industrias litterarum notitia didicistis, et adversum quos difficile est bellum committere, scitote viros fortissimos, miro equorum volumine doctos, in praelio non morte, non aliquo genere armorum posse absterreri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:6)
Gentes hae miri laboris sunt et exercitii, non curant corpora ulla mora aut requie, sed inimicos sibique contrarios de die in diem [0483A] requirunt, quos inventos et expugnatos mittunt in perditionem.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:24)
Misit etiam arma miri honoris et decoris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:4)
Deinde post aliquot dies Nicusus, princeps Armenius, de regione Turbaysel, tentorium miri operis et decoris Godefrido duci misit, ut gratiam et amicitiam illius inveniret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:5)
Nec mirum, cum vix luce agnita adhuc super terram essent tenebrae, et [0492D] quibus parcerent et quos ferirent penitus ignorarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 46:9)
Nec mirum, quia diuturna obsidione novem mensium vallata, tot gentilium millia illic congregata totum consumpserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 50:3)
Caput vero mirae grossitudinis erat, aures latissimae et pilosae, capilli cani cum barba, quae a mento usque ad umbilicum ejus profluebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 52:10)
Non mirum alicui videatur, nec quisquam Gallos [0495A] hebetudine mentis, aut timore supervenientis multitudinis concussos mollescere arbitretur, et ideo tardatos ad opem et vindictam confratris ante omnium ora percussi et decollati, cum nulla plaga mundi ante Galliam audaciores et in bello promptiores nutriat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION