라틴어 문장 검색

nihil adulescente tuo atque adeo nostro (nihil enim mihi a te potest esse seiunctum) aut amabilius omnibus iis qui Athenis sunt est aut studiosius earum artium quas tu maxime amas, hoc est optimarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 1:6)
quanto mihi illud erit amabilius!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 18 1:7)
T. Pinarius amabilis ad me de te litteras mittit, se maxime litteris, sermonibus, cenis denique tuis delectari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 6장 5:2)
nam puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:9)
Accedet ergo hoc quoque laudibus principis nostri, quod res antea tam invisa quam falsa, nunc ut vera ita amabilis facta est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 7:1)
Qua puella nihil umquam festivius amabilius, nec modo longiore vita sed prope immortalitate dignius vidi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 1:2)
Eadem quam iucunda quam comis, quam denique - quod paucis datum est - non minus amabilis quam veneranda!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 7:1)
ut ameris, amabilis esto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:84)
accedent questus, accedet amabile murmur, et dulces gemitus aptaque verba ioco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 106:3)
spectet amabilius iuvenem, suspiret ab imo femina, tam sero cur veniatque roget:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 141:1)
Quapropter a creatis operibus ascenditur “ad eius amabilem misericordiam”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 99:12)
Hoc posito, nobis persuaderi debet, cum ab eodem Patre creati simus, nos omnes universi partes invisibilibus vinculis vinciri et quandam efficere universalem familiam, praestabilem quandam communionem, quae ad sacram observantiam, amabilem humilemque nos compellit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 120:3)
100. Novum Testamentum non modo de terrestri Iesu eiusque prorsus certa amabilique cum rebus necessitudine loquitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 133:1)
230. Exemplum sanctae Teresiae Lexoviensis invitat nos ad parvam viam amoris calcandam, ne opportunitatem amittamus alicuius verbi amabilis, subrisionis, cuiuslibet parvi gestus quo pax et amicitia colatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 292:1)
omnis qui celsa scandit cenacula vulgus quique terit silicem variis discursibus atram et quem panis alit gradibus dispensus ab altis, aut Vaticano tumulum sub monte frequentat, quo cinis ille latet genitoris amabilis obses, coetibus aut magnis Lateranas currit ad aedes, unde sacrum referat regali chrismate signum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권176)

SEARCH

MENU NAVIGATION